[Sidenote: IX. De humana amicitia. Beatus qui amat in Deo.]
14. Hoc est quod diligitur in amicis; et sic diligitur, ut rea sibi sit humana conscientia, si non amaverit redamantem, aut si amantem non redamaverit, nihil quærens ex ejus corpore præter indicia benevolentiæ. Hinc ille luctus, si quis moriatur; et tenebræ dolorum, et versa dulcedine in amaritudinem cor madidum, et ex amissa vita morientium mors viventium. Beatus qui amat te, et amicum in te, et inimicum propter te. Solus enim nullum charum amittit, cui omnes in illo chari sunt, qui non amittitur. Et quis est iste, nisi Deus noster, Deus qui [Sidenote: Gen. 2, 24.]_fecit coelum et terram_, et [Sidenote: Jer. 23, 24.]_implet ea_[78], quia implendo ea fecit ea? Te nemo amittit, nisi qui dimittit: et qui dimittit, quo it, aut quo fugit, nisi a te placido ad te iratum? Nam ubi non invenit legem tuam in poena sua? Et [Sidenote: Ps. 118, 142.]_lex tua veritas_, et [Sidenote: Joh. 14, 6.]_veritas tu_.
[Sidenote: X. Labiles creaturæ, nec in eis potest anima requiescere.]
15. [Sidenote: Ps. 79, 20.]_Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam et salvi erimus._ Nam quoquoversum se verterit anima hominis, ad dolores[79] figitur alibi præterquam in te, tametsi figitur in pulchris extra te et extra se. Quæ tamen nulla essent nisi essent abs te, quæ oriuntur et occidunt, et oriendo quasi esse incipiunt, et crescunt ut perficiantur, et perfecta senescunt et intereunt: et non* omnia senescunt, et omnia intereunt. Ergo cum oriuntur et tendunt esse, quo magis celeriter crescunt ut sint, eo magis festinant ut non sint: sic est modus eorum. Tantum dedisti eis, quia partes sunt rerum, quæ non sunt omnes simul; sed decedendo ac succedendo agunt omnes universum, cujus partes sunt. Ecce sic peragitur et sermo noster per signa sonantia. Non enim erit totus sermo, si unum verbum non decedat cum sonuerit partes suas, ut succedat aliud. Laudet te ex illis anima mea, Deus creator omnium; sed non {54} in eis infigatur glutine amoris per sensus corporis. Eunt enim quo ibant, ut non sint*, et conscindunt eam desideriis pestilentiosis; quoniam ipsa esse vult, et requiescere amat in eis quæ amat[80]. In illis autem non est ubi: quia non stant, fugiunt; et quis ea sequitur sensu carnis? aut quis ea comprehendit, vel cum præsto sunt? Tardus est enim sensus carnis, quoniam sensus carnis est, et ipse est modus ejus. Sufficit ad aliud ad quod factus est: ad illud autem non sufficit, ut teneat transcurrentia ab initio debito usque ad finem debitum. In verbo enim tuo per quod creantur, ibi audiunt: Hinc, et hucusque.
[Sidenote: XI. Omnia creata sunt instabilia. Solus Deus stabilis.]
16. Noli esse vana, anima mea, et obsurdescere in aure cordis, tumultu vanitatis tuæ. Audi et tu: Verbum ipsum clamat ut redeas; et ibi est locus quietis imperturbabilis, ubi non deseritur amor, si ipse non deserat. Ecce illa discedunt, ut alia succedant, et omnibus suis partibus constet infima universitas. Numquid ego aliquo discedo? ait Verbum Dei. Ibi fige mansionem tuam; ibi commenda quidquid inde habes, anima mea, saltem fatigata fallaciis. Veritati commenda quidquid tibi est a veritate, et non perdes aliquid; et reflorescent putria tua, et [Sidenote: Ps. 102, 3.]_sanabuntur omnes languores tui_, et fluxa tua reformabuntur, et renovabuntur, et constringentur ad te: et non te deponent quo descendunt; sed stabunt tecum, et permanebunt ad semper stantem ac [Sidenote: 1 Pet. 1, 23.]_permanentem Deum_.
17. Utquid perversa sequeris carnem tuam? Ipsa te sequatur conversa. Quidquid per illam sentis, in parte est; et ignoras totum cujus hæ partes sunt; et delectant te tamen. Sed si ad totum comprehendendum esset idoneus sensus carnis tuæ, ac non et ipse in parte universi accepisset pro poena tua justum modum, velles ut transiret quidquid existit in præsentia, ut magis tibi omnia[81] placerent. Nam et quod loquimur, per eumdem sensum carnis audis; et non vis utique stare syllabas, sed transvolare, ut aliæ veniant, et totum audias[82]. Ita, semper omnia quibus unum aliquid constat, et non simul sunt omnia ea quibus constat; plus delectant omnia quam singula, si possint sentiri omnia. Sed longe {55} his melior qui fecit omnia, et ipse est Deus noster; et non discedit, quia nec succeditur ei.
[Sidenote: XII. Amor non improbatur, modo in his quæ placent, amemus Deum.]
18. Si placent corpora, Deum ex illis lauda, et in artificem eorum retorque amorem[83]; ne in his quæ tibi placent, tu displiceas. Si placent animæ, in Deo amentur: quia et ipsæ mutabiles sunt, et in illo fixæ stabiliuntur; alioquin irent et perirent. In illo ergo amentur; et rape ad eum tecum quas potes, et dic eis: "Hunc amemus, hunc amemus; ipse fecit hæc, et non est longe. Non enim fecit atque abiit, sed ex illo in illo sunt[84]. Ecce ubi est*, ubi sapit veritas. Intimus cordi est; sed cor erravit ab eo. [Sidenote: Is. 46, 8.]_Redite, prævaricatores, ad cor_[85], et inhærete illi qui fecit vos. State cum eo, et stabitis: requiescite in eo, et quieti eritis. Quo itis in aspera? quo itis? Bonum quod amatis, ab illo[86] est: sed quantum est ad illum, bonum est et suave; sed amarum erit juste, quia injuste amatur deserto illo, quidquid ab illo est[87]. Quo vobis adhuc et adhuc ambulare vias difficiles et laboriosas? Non est requies ubi quæritis eam. Quærite quod quæritis: sed ibi non est ubi quæritis. Beatam vitam quæritis in regione mortis; non est illic. Quomodo enim beata vita, ubi nec vita?"
19. "Et descendit huc ipsa Vita nostra, et tulit mortem nostram, et occidit eam de abundantia vitæ suæ: et tonuit clamans, ut redeamus hinc ad eum in illud secretum unde {56} processit ad nos, in ipsum primum virginalem uterum, ubi ei nupsit humana creatura, caro mortalis, ne esset semper mortalis; et [Sidenote: Ps. 18, 6.]_inde velut sponsus procedens de thalamo suo, exsultavit ut gigas ad currendam viam_. Non enim tardavit, sed cucurrit; clamans dictis, factis, morte, vita, descensu, ascensu; clamans ut redeamus ad eum. Et discessit ab oculis, ut redeamus ad cor, et inveniamus eum. Abscessit enim, et ecce hic est. Noluit nobiscum diu esse, et non reliquit nos. Illuc enim abscessit, unde nunquam recessit, quia [Sidenote: Joh. 1, 10.]_mundus per eum factus est_; et in hoc mundo erat, et [Sidenote: 1 Tim. 1, 15.]_venit in hunc mundum peccatores salvos facere_; cui confitetur anima mea, [Sidenote: Ps. 40, 5.]_et sanat eam*, quia peccavit illi_. [Sidenote: Ps. 4, 3.]_Filii hominum usquequo graves corde?_ Numquid et post descensum* vitæ non vultis ascendere et vivere? Sed quo ascenditis[88], quando in alto estis, et [Sidenote: Ps. 72, 9.]_posuistis in coelum os vestrum_? Descendite, ut ascendatis[89], et ascendatis ad Deum. Cecidistis enim, ascendendo contra eum. Dic eis ista, ut plorent [Sidenote: Ps. 83, 7.]_in convalle plorationis_, et sic eos rape tecum ad Deum; quia de Spiritu ejus hæc dicis eis, si dicis ardens igne charitatis.
[Sidenote: XIII. Amor unde proveniat.]
20. Hæc tunc non noveram, et amabam pulchra inferiora, et ibam in profundum, et dicebam amicis meis: Num amamus aliquid, nisi pulchrum? Quid est ergo pulchrum? et quid est pulchritudo? Quid est quod nos allicit et conciliat rebus quas amamus? Nisi enim esset in eis decus et species, nullo modo nos ad se moverent. Et animadvertebam et videbam in ipsis corporibus aliud esse quasi totum, et ideo pulchrum; aliud autem quod ideo deceret, quoniam apte accommodaretur alicui, sicut pars corporis ad universum suum, aut calceamentum ad pedem, et similia. Et ista consideratio scaturivit in animo meo ex intimo corde meo; et scripsi {57} libros de Pulchro et Apto; puto, duos aut tres. Tu scis, Deus: nam excidit mihi. Non enim habemus eos; sed aberraverunt a nobis, nescio quomodo.
[Sidenote: XIV. Libri de Apto et Pulchro Hierio nuncupati. Unde hunc amaverat.]
21. Quid est autem quod me movit, Domine Deus meus, ut ad Hierium* Romanæ urbis oratorem scriberem illos libros, quem non noveram facie, sed amaveram hominem ex doctrinæ fama quæ illi clara erat, et quædam verba ejus audieram, et placuerant mihi? Sed magis quia placebat aliis, et efferebant eum laudibus, stupentes quod ex homine syro, docto prius Græcæ facundiæ, postea in Latina etiam dictor* mirabilis exstitisset, et esset scientissimus rerum ad studium sapientiæ pertinentium, mihi placebat. Laudatur homo, et amatur absens. Utrumnam ab ore laudantis intrat in cor audientis amor ille? Absit: sed ex amante alio accenditur alius. Hinc enim amatur qui laudatur, dum non fallaci corde laudatoris prædicari creditur; id est, cum amans eum laudat.
22. Sic enim tunc amabam homines ex hominum judicio; non enim ex tuo, Deus meus, in quo nemo fallitur. Sed tamen, cur non sicut auriga nobilis, sicut venator studiis popularibus diffamatus; sed longe aliter et graviter, et ita quemadmodum et me laudari vellem? Non autem vellem ita laudari et amari me, ut histriones; quanquam eos et ipse laudarem et amarem: sed eligens latere, quam ita notus esse; et vel haberi odio, quam sic amari. Ubi distribuuntur ista pondera variorum et diversorum amorum in anima una? Quid est quod amo in alio, quod rursus, nisi odissem, non a me detestarer et repellerem, cum sit uterque nostrum homo? Non enim, sicut equus bonus amatur ab eo qui nollet hoc esse, etiam si posset; hoc et de histrione dicendum est, qui naturæ nostræ socius est. Ergone amo in homine quod odi esse, cum sim homo? Grande profundum est ipse homo, [Sidenote: Mat. 10, 30.]_cujus_ etiam capillos tu, Domine, numeratos habes, et non minuuntur in te: et tamen capilli ejus magis numerabiles sunt, quam affectus ejus, et motus cordis ejus.