LIBER QUINTUS.
Annum ætatis suæ exhibet vigesimum nonum, quo scilicet, comperta Fausti Manichæi imperitia in iis, quæ isti se divinitus scire jactitabant, propositum in illa secta proficiendi abjecit; quo etiam Romam, ubi rhetoricam profiteretur, et deinde Mediolanum ut eamdem artem doceret, abdita Dei providentia missus est; ubi coepit audito Ambrosio resipiscere, et Manichæismo abdicato, catechumenus in Ecclesia Catholica denuo fieri decrevit. 63
LIBER SEXTUS.
Monnicæ matris ejus, adventus, et pium erga Ambrosium obsequium. Ambrosii mores et vitæ habitus. Aug. annum ætatis agens trigesimum, Ambrosii conciones frequentat, et doctrinam Catholicam a Manichæis falso insimulari clarius intelligit; fidei tamen naturam et utilitates haud attingit. Alypii amici ejus mores. In diversa rapitur, dum de vita melius instituenda deliberat; mortis quoque ac judicii metu perculsus, ad vitæ conversionem in dies accenditur. 82
LIBER SEPTIMUS.
Juventatis suæ exordium, id est annum ætatis trigesimum primum, ob mentis oculos reducit. Narrat se argumento quodam Nebridii valde perculsum, crassis tamen adhuc tenebris obvolvi, cum de Deo non nisi corporaliter sentire potuerit; Manichæos ergo impie sentire probe cernit, Ecclesiæ vero fidem omnino amplecti nequit; a Mathematicorum erroribus revocatur; quæstione tamen, unde malum? misere torquetur; plurimum e Platonicorum libris proficit, neque tamen sufficiunt, cum de Christi incarnatione prave senserit; arreptis vero S. Scripturis, et præsertim Apostolo Paulo, dubitationes ejus omnes concidunt. 103
LIBER OCTAVUS.
Vitæ ipsius partem attingit celeberrimam, annum ætatis trigesimum secundum, quo nempe cum Simplicianum consuluisset, audita ab eo Victorini conversione, ad imitandum exarsit. Tum vero, iis quæ de Antonio Ægyptio monacho et duorum aulicorum conversione a Pontitiano didicit, magis magisque accensus, post vehementem luctam inter carnem et spiritum, codicem Apostoli coelesti admonitus oraculo inspexit; lectoque qui ipsi primus occurrit versiculo, omnino immutatur, et diruptis cupiditatum vinculis totus ad Deum convertitur. 125 {xv}
LIBER NONUS.
Uni jam Deo vivere studens, Rhetoricæ professionem, sed non ante transactas vindemiales ferias quæ proxime instabant, abjicere statuit. Interim rure Cassiciaco apud amicum ejus Verecundum ad percipiendam Baptismi gratiam se parat; ac tandem cum Alypio, et filio suo Adeodato baptizatur. Nec multo post, Africam repetens, Ostiam venit, cum amicis et matre Monnica, cujus vitam et sanctos mores brevi compendio exhibet, quæque ibidem defungitur, anno ætatis suæ 56, Augustini 33. 145
LIBER DECIMUS.
Quemadmodum prioribus Libris aperuit, qualis ante perceptam baptismi gratiam fuerit, in hoc scrutatur, qualis esset quo tempore hæc scribebat. Ac primum se Deum amare profitetur. Tum quæ ad ipsum cognoscendum incunda sit via disquirens, omnes animæ suæ facultates lustrat; sed in primis memoriam, cujus vim plane stupendam exhibet, Deumque in ipsa habitare dignari ostendit. Deinde inquirit in actus, in sensus et affectus suos, ex triplici tentatione, voluptatis, curiositatis et superbiæ; et quid circa unamquamque præscribat temperantia Christiana, luculentur docet. Tum de Christo Mediatore disserit, cujus ope omnes animæ suæ languores sanatum iri confidit. 168
LIBER UNDECIMUS.
Quæ ex instituto dicenda occurrebant, quo tandem modo ad Officia Divina exequenda fuerit perductus, silentio præterit, Deum ex eo laudaturus, quod Scripturæ suæ interiora sensim ei aperuerit. Moysen non nisi in Christo intelligendum esse fatetur, ne exordium quidem libri Geneseos, In principio fecit Deus coelum et terram. De his disserens, occurrit obtrectantibus, "quid faceret Deus antequam coelum et terram conderet; et unde ei in mentem venerit tandem aliquando ea facere, cum antea non fecisset." Dum vero iis refellendis insistit, de Tempore copiose et accurate disserit. 205
LIBER DUODECIMUS.
Primi Geneseos versiculi interpretationem prosequitur, In principio fecit Deus coelum et terram; in quo coeli nomine significari docet creaturam illam spiritualem vel intellectualem, quæ faciem Dei semper contemplatur; terræ autum vocabulo informem materiam, ex qua rerum corporearum species fuerunt posthac formatæ. Verum alias interpretandi rationes haudquaquam improbandas esse; imo ex Scripturæ divinæ profunditate sensum multiplicem erui posse et debere, quinimo, quidquid omnino veri in ejus verbis inveniri potest, id in iis revera contineri, confitetur. 226 {xvi}
LIBER DECIMUS TERTIUS.
Dei bonitatem vel ex hoc maxime commendari docet, quod cum rebus a se creatis nullatenus indigeret, eas non tantum condiderit, sed singulas quasque in suo genere perfecerit. Trinum Deum, ipsiusque Spiritus sancti proprietatem, primis Geneseos verbis insinuari ostendit; et de ejus in nobis effectibus præclare omnino disserit. Deinde tota conditi Universi historia nobis allegorice exhiberi docet mirabilem illum ordinem, quem in instituenda et sanctificanda Ecclesia Deus servare voluit, cum non alio plane fine condita fuerint universa. 249
* * * * *
{1}
S. AUR. AUGUSTINI
HIPPONENSIS EPISCOPI
CONFESSIONUM
LIBRI TREDECIM.[5]
* * * * *
LIBER PRIMUS.
A Dei laudibus exorsus, recolit vitæ suæ primordia ad annum decimum quintum. Infantiæ peccata agnoscit et pueritiæ; atque hac ætate in lusum et puerilia quæque oblectamenta, quam in litterarum studia procliviorem se fuisse confitetur.
[Sidenote: I. Deum vult laudare ab ipso excitatus. Ps. 144, 3; 146, 5. Jac. 4, 6. 1 Pet. 5, 5.]
1. Magnus es, Domine, et laudabilis valde: magna virtus tua, et sapientiæ tuæ non est numerus. Et laudare te vult homo, aliqua portio creaturæ tuæ; et homo circumferens mortalitatem suam, circumferens testimonium peccati sui, et testimonium quia superbis resistis: et tamen laudare te vult homo, aliqua portio creaturæ tuæ. Tu excitas, ut laudare te delectet; quia fecisti nos ad te, et inquietum est cor nostrum, donec requiescat in te[6]. Da mihi, Domine, scire et intelligere utrum sit prius invocare te, an laudare te; et scire te prius sit, an invocare te. Sed quis te invocat, nesciens te? Aliud enim pro alio potest invocare nesciens te. An potius invocaris, ut sciaris? [Sidenote: Rom. 10, 14.]_Quomodo autem invocabunt in quem non crediderunt? aut quomodo credent sine prædicante? [Sidenote: Ps. 21, 27. Mat. 7, 7.]Et laudabunt Dominum qui requirunt eum. Quærentes enim invenient eum_, et invenientes laudabunt eum. Quæram te, Domine, invocans te; et invocem te, credens in te: prædicatus enim es nobis. Invocat te, Domine, fides mea quam dedisti mihi, quam inspirasti mihi per humanitatem Filii tui, per ministerium prædicatoris tui.
{2}
[Sidenote: II. Deum quem invocat in ipso esse, ipsumque in Deo.]
2. Et quomodo invocabo Deum meum, Deum et Dominum meum? Quoniam utique in me ipsum eum vocabo[7], cum invocabo eum. Et quis locus est in me quo veniat in me Deus meus? quo Deus veniat in me, Deus qui fecit coelum et terram? Itane, Domine Deus meus, est quidquam in me quod capiat te? An vero coelum et terra quæ fecisti, et in quibus me fecisti, capiunt te? An quia sine te non esset quidquid est, fit ut quidquid est capiat te? Quoniam itaque et ego sum, quid peto ut venias in me, qui non essem, nisi esses in me? Non enim ego jam in inferis*, et tamen etiam ibi es. Nam [Sidenote: Ps. 138, 8.]_etsi descendero in infernum, ades_. Non ergo essem, Deus meus non omnino essem, nisi esses in me. An potius non essem, nisi essem in te, [Sidenote: Rom. 11, 36.]_ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia_? Etiam sic, Domine, etiam sic. Quo te invoco, cum in te sim? aut unde venias in me? Quo enim recedam extra coelum et terram, ut inde in me veniat Deus meus, qui dixit: [Sidenote: Jer. 23, 24.]_ Coelum et terram ego impleo?_
[Sidenote: III. Deus sic ubique totus, ut res nulla ipsum totum capiat.]
3. Capiunt[8] ergone te coelum et terra, quoniam tu imples ea? An imples, et restat, quoniam non te capiunt? Et quo refundis quidquid impleto coelo et terra restat ex te? An non opus habes, ut quoquam continearis, qui contines omnia; quoniam quæ imples, continendo imples? Non enim vasa quæ te plena sunt, stabilem te faciunt; quia etsi frangantur, non effunderis. Et cum [Sidenote: Act. 2, 18.]_effunderis super nos_, non tu jaces, sed erigis nos; nec tu dissiparis*, sed colligis nos. Sed qui* imples omnia, te toto imples omnia? An quia non possunt te totum capere omnia, partem tui capiunt, et eamdem partem simul omnia capiunt? An singulas singula, et majores majora, minores minora capiunt? Ergo est aliqua pars tui major, aliqua minor. An ubique totus es, et res nulla te totum capit?
[Sidenote: IV. Dei majestas et perfectiones inexplicabiles.]
4. Quid es ergo, Deus meus? quid, rogo, nisi Dominus Deus? [Sidenote: Ps. 17, 32.]_Quis enim Dominus præter Dominum? aut quis Deus præter Deum nostrum?_ Summe, optime, potentissime, omnipotentissime, misericordissime et justissime, secretissime et præsentissime, pulcherrime et fortissime, stabilis et incomprehensibilis; immutabilis, mutans omnia; nunquam novus, {3} nunquam vetus; innovans omnia, et [Sidenote: Job 9, 5. e vers. vet.]_in vetustatem perducens_ superbos[9], [Sidenote: Mat. 25, 27.]_et nesciunt_: semper agens, semper quietus; colligens, et non egens; portans, et implens, et protegens; creans, et nutriens, et perficiens; quærens, cum nihil desit tibi. Amas, nec æstuas; zelas, et securus es; poenitet te, et non doles; irasceris et tranquillus es; opera mutas, nec mutas consilium: recipis quod invenis, et nunquam amisisti*; nunquam inops, et gaudes lucris; nunquam avarus, et usuras exigis. Supererogatur tibi, ut debeas; et quis habet quidquam non tuum? Reddis debita nulli debens, donas debita nihil perdens. Et quid diximus*, Deus meus, vita mea, dulcedo mea sancta? aut quid dicit aliquis, cum de te dicit? Et væ tacentibus de te; quoniam loquaces muti sunt.