[Sidenote: XII. Quale responsum mater Augustini accepit a quodam episcopo de ipsius conversione.]
21. Et dedisti alterum responsum interim, quod recolo. Nam et multa prætereo, propter quod propero ad ea quæ me magis urgent confiteri tibi, et multa non memini. Dedisti ergo alterum per sacerdotem tuum, quemdam episcopum nutritum in Ecclesia, et exercitatum in Libris tuis. Quem cum illa femina rogasset ut dignaretur mecum colloqui, et refellere errores meos, et dedocere me mala, ac docere bona (faciebat enim hoc, si quos forte idoneos invenisset); noluit ille, prudenter sane, quantum sensi postea. Respondit enim me adhuc esse indocilem, eo quod inflatus essem novitate hæresis illius, et nonnullis quæstiunculis[61] jam multos imperitos exagitassem, sicut illa indicaverat ei. "Sed sine, inquit, illum ibi, et tantum roga pro eo Dominum: ipse legendo reperiet quis ille sit error, et quanta impietas." Simul etiam narravit se quoque parvulum a seducta matre sua datum fuisse Manichæis, et omnes pene non legisse tantum, verum etiam scriptitasse libros eorum; sibique apparuisse, nullo contra disputante et convincente, quam esset illa secta fugienda; {44} itaque fugisse. Quæ cum ille dixisset, atque illa nollet acquiescere, sed instaret magis deprecando, et ubertim flendo, ut me videret, et mecum dissereret: ille jam substomachans tædio, "Vade, inquit, a me; ita vivas: fieri* non potest ut filius istarum lacrymarum pereat." Quod illa ita se accepisse, inter colloquia sua mecum sæpe recordabatur, ac si de coelo sonuisset.
* * * * *
{45}
LIBER QUARTUS.
Pudet se Manichæorum sectæ addictum fuisse per novennium, atque alios secum in eumdem errorem pertraxisse; tum etiam consuluisse mathematicos: et amicum sibi interea morte præreptum, acerbiori quam æquum esset animi dolore fuisse prosecutum; cujus insignem conversionem memorat, et mortis ejus occasione, de vana et de solida amicitia et quam fluxa sint et caduca terrena omnia, pluribus disserit. Mentionem facit librorum de Pulchro et Apto, a se anno ætatis vigesimo sexto aut vigesimo septimo conscriptorum; necnon quam facili negotio liberalium artium libros atque Aristotelis Categorias, anno ætatis ferme vigesimo, per sese intellexerit.
[Sidenote: I. Quamdiu et quomodo alios seduxerit.]
1. Per idem tempus annorum novem, ab undevigesimo anno ætatis meæ, usque ad duodetrigesimum, seducebamur et seducebamus, falsi atque fallentes in variis cupiditatibus; et palam per doctrinas quas liberales vocant, occulte autem falso nomine religionis. Hic superbi, ibi superstitiosi, ubique vani. Hac popularis gloriæ sectantes inanitatem, usque ad theatricos plausus, et contentiosa carmina*, et agonem coronarum fenearum, et spectaculorum nugas, et intemperantiam libidinum: illac autem purgari nos ab istis sordibus expetentes, cum eis qui appellarentur electi et sancti, afferremus escas, de quibus nobis in officina[62] aqualiculi sui fabricarent angelos et deos per quos liberaremur[63]; et sectabar ista atque faciebam cum amicis meis, per me ac mecum deceptis. Irrideant me arrogantes, et nondum salubriter prostrati et {46} elisi a te, Deus meus; ego tamen confitear tibi dedecora mea in laude tua. Sine me, obsecro, et da mihi circumire præsenti memoria præteritos circuitus erroris mei, et [Sidenote: Ps. 49, 14.]_immolare tibi hostiam jubilationis_. Quid enim sum ego mihi sine te, nisi dux[64] in præceps? Aut quid sum cum mihi bene est, nisi sugens lac tuum, aut fruens [Sidenote: Joh. 6, 27.]_te cibo qui non corrumpitur_? Et quis homo est quilibet homo, cum sit homo? Sed irrideant nos fortes et potentes; nos autem [Sidenote: Ps. 73, 21.]_infirmi et inopes confiteamur tibi_.
[Sidenote: II. Rhetoricam docet, concubinam fovet, et aruspicem qui victoriam promittebat, contemnit.]
2. Docebam in illis annis artem rhetoricam, et victoriosam loquacitatem victus cupiditate vendebam. Malebam tamen, Domine, tu scis, bonos habere discipulos, sicut appellantur boni: et eos sine dolo docebam dolos; non quibus contra caput innocentis agerent, sed aliquando pro capite nocentis. Et, Deus, vidisti de longinquo lapsantem in lubrico, et in multo fumo scintillantem fidem meam, quam exhibebam in illo magisterio [Sidenote: Is. 42, 3. Mat. 12, 20. Ps. 4, 3.]_diligentibus vanitatem, et quærentibus mendacium_, socius eorum. In illis annis unam habebam, non eo quod legitimum vocatur, conjugio cognitam, sed quam indagaverat vagus ardor, inops prudentiæ; sed unam tamen, ei quoque servans tori fidem: in qua sane experirer exemplo meo, quid distaret inter conjugalis placiti modum quod foederatum esset generandi gratia, et pactum libidinosi amoris, ubi proles etiam contra votum nascitur, quamvis jam nata cogat se diligi.
3. Recolo etiam, cum mihi theatrici carminis certamen inire placuisset, mandasse mihi nescio quem aruspicem, quid ei dare mercedis vellem ut vincerem; me autem foeda illa sacramenta detestatum et abominatum respondisse, nec si corona illa esset immortaliter aurea, muscam pro victoria mea necari me sinere. Necaturus enim erat ille in sacrificiis suis animantia, et illis honoribus invitaturus mihi suffragatura dæmonia videbatur. Sed hoc quoque malum non ex tua castitate[65]* repudiavi, Deus cordis mei. Non enim amare te {47} noveram, qui nisi fulgores corporeos[66] cogitare non noveram. Talibus enim figmentis suspirans anima, nonne fornicatur abs te, et fidit in falsis[67], et pascit ventos? Sed videlicet sacrificari pro me nollem dæmonibus, quibus me illa superstitione ipse sacrificabam. Quid est enim aliud, [Sidenote: Hos. 12, 1.]_ventos pascere_, quam ipsos pascere; hoc est, errando eis esse voluptati atque derisui?
[Sidenote: III. Ab astrologia, cui deditus erat, per senem medicinæ et rerum peritum revocatur.]
4. Ideoque illos planos*, quos mathematicos vocant, plane consulere non desistebam, quod quasi nullum eis esset sacrificium, et nullæ preces ad aliquem spiritum ob divinationem dirigerentur: quod tamen christiana et vera pietas consequenter repellit et damnat. Bonum est enim confiteri tibi, Domine, et dicere, [Sidenote: Ps. 40, 5.]_Miserere mei; cura animam meam, quoniam peccavi tibi_; neque ad licentiam peccandi abuti indulgentia tua, sed meminisse dominicæ vocis, [Sidenote: Joh. 5, 14.]_Ecce sanus factus es; jam noli peccare, ne quid tibi deterius contingat_. Quam totam illi salubritatem interficere conantur, cum dicunt: De coelo tibi est inevitabilis causa peccandi; et Venus hoc fecit, aut Saturnus, aut Mars. Scilicet, ut homo sine culpa sit, caro et sanguis et superba putredo; culpandus sit autem coeli ac siderum creator et ordinator. Et quis est hic, nisi Deus noster, suavitas et origo justitiæ, qui [Sidenote: Mat. 16, 27. Rom. 2, 6.]_reddis unicuique secundum opera ejus_, et [Sidenote: Ps. 50, 19.]_cor contritum et humiliatum non spernis_?
inter lucem quod est Deus, et lucem quam fecit Deus, &c. (Aug. c. Faust. xxii. 8.) Alii Deum esse non posse, nisi corpus igneum putaverunt. Alii [Manichæi] candorem lucis immensæ per infinita spatia usquequaque porrectum, ex una tamen parte quasi nigro quodam cuneo fissum, duo adversa regna opinantes, et talia rebus constituentes principia, cum suis phantasmatis fabulati sunt. De verâ relig. §. 96. Sed nec iterum ideo tibi non videatur Deus quod sol, quia sol tamquam rota quædam est, non immensum lucis spatium; et dicas tibi, Ergo Deus infinitæ lucis est et immensæ: ut quasi tendas ipsum solem, et facias illum non habere finem, nec hac nec illac, nec sursum nec deorsum; et tamen lucem tibi immensam proponas Deum: nec hoc est Deus. Aug. Serm. iv. §. 5.]
{48}
5. Erat eo tempore vir sagax[68], medicæ artis peritissimus, atque in ea nobilissimus, qui proconsule* manu sua coronam illam agonisticam imposuerat non sano capiti meo, sed non ut medicus. Nam illius morbi tu sanator, qui [Sidenote: 1 Pet. 5, 5. Jac. 4, 6.]_resistis superbis, humilibus autem das gratiam_. Numquid tamen etiam per illum senem defuisti mihi, aut destitisti mederi animæ meæ? Quia enim factus ei eram familiarior, et ejus sermonibus (erant enim sine verborum cultu vivacitate sententiarum jucundi et graves) assiduus et fixus inhærebam; ubi cognovit ex colloquio meo libris genethliacorum esse me deditum, benigne ac paterne monuit ut eos abjicerem, neque curam et operam rebus utilibus necessariam, illi vanitati frustra impenderem: dicens ita se illam didicisse, ut ejus professionem primis annis ætatis suæ deferre voluisset, qua vitam degeret; et si Hippocratem intellexisset, et illas utique litteras potuisse intelligere*: et tamen non ob aliam causam se postea, illis relictis, medicinam assecutum, nisi quod eas falsissimas comperisset, et nollet vir gravis decipiendis hominibus victum quærere. "At tu, inquit, quo te in hominibus sustentas*, rhetoricam tenes; hanc autem fallaciam libero studio, non necessitate rei familiaris sectaris; quo magis mihi te oportet de illa credere, qui eam tam perfecte discere elaboravi, quam ex ea sola vivere volui." A quo ego cum quæsissem quæ causa ergo faceret ut multa inde vera pronuntiarentur; respondit ille, ut potuit, vim sortis hoc facere in rerum natura usquequaque diffusam. Si enim de paginis* poetæ cujuspiam longe aliud canentis atque intendentis, cum forte quis consulit, mirabiliter consonus negotio sæpe versus exiret; mirandum non esse dicebat, si ex anima humana, superiore aliquo instinctu, nesciente quid in se fieret, non arte sed sorte sonaret aliquid quod interrogantis rebus factisque concineret.