14. Hæc ego tunc nesciebam, et non advertebam; et feriebant undique ista oculos meos, et non videbam. Et cantabam carmina, et non mihi licebat ponere pedem quemlibet ubilibet, sed in alio atque alio metro aliter atque aliter; et in uno aliquo versu, non omnibus locis eumdem pedem. Et ars ipsa qua canebam, non habebat aliud alibi, sed omnia simul. Et non intuebar justitiam cui servirent boni et sancti homines, longe excellentius atque sublimius habere simul omnia quæ praecepit*, et nulla ex parte variari, et tamen variis temporibus non omnia simul, sed propria distribuentem ac præcipientem. Et reprehendebam cæcus pios patres; non solum sicut Deus juberet atque inspiraret utentes præsentibus, verum quoque sicut Deus revelaret futura prænuntiantes[44].
[Sidenote: VIII. Contra Manichæos dicit quæ flagitia semper detestanda, quæ facinora.]
15. Numquid aliquando aut alicubi injustum est [Sidenote: Mat. 22, 37-39.]_diligere Deum ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente, et diligere proximum tanquam seipsum_? Itaque flagitia quæ sunt contra naturam, ubique ac semper detestanda atque punienda sunt, qualia Sodomitarum fuerunt. Quæ si omnes gentes facerent, eodem criminis reatu divina lege tenerentur, quæ non sic fecit homines ut se illo uterentur modo. Violatur quippe ipsa societas quæ cum Deo nobis esse debet, cum eadem natura, cujus ille auctor est, libidinis perversitate {37} polluitur. Quæ autem contra mores hominum sunt flagitia, pro morum diversitate[45] vitanda sunt; ut pactum inter se civitatis aut gentis consuetudine vel lege firmatum, nulla civis aut peregrini libidine violetur. Turpis enim omnis pars est suo universo non congruens. Cum autem Deus aliquid contra morem aut pactum quorumlibet jubet, etsi nunquam ibi factum est, faciendum est: et si omissum, instaurandum; et si institutum non erat, instituendum est. Si enim regi licet in civitate cui regnat, jubere aliquid quod neque ante illum quisquam, nec ipse unquam jusserat; et non contra societatem civitatis ei obtemperatur, imo contra societatem non obtemperatur, (generale quippe pactum est societatis humanæ obedire regibus suis,) quanto magis Deo regnatori universæ creaturæ suæ, ad ea quæ jusserit, sine dubitatione serviendum est! Sicut enim in potestatibus societatis humanæ, major potestas minori ad obediendum præponitur; ita Deus omnibus.
16. Item in facinoribus[46], ubi libido est nocendi, sive per contumeliam, sive per injuriam; et utrumque vel ulciscendi causa, sicut inimico inimicus; vel adipiscendi alicujus extra commodi, sicut latro viatori; vel evitandi mali, sicut ei qui timetur; vel invidendo, sicut feliciori miserior; aut in aliquo prosperatus, ei quem sibi æquari timet aut æqualem dolet; vel sola voluptate alieni mali, sicut spectatores gladiatorum, aut irrisores, aut illusores quorumlibet: hæc sunt capita iniquitatis, quæ pullulant principandi et spectandi et sentiendi libidine[47], [Sidenote: 1 Joh. 2, 16.]aut una, aut duabus earum, aut simul omnibus; et vivitur male adversus tria et septem[48], [Sidenote: Ps. 143, 9.]_psalterium decem chordarum_ {38} decalogum tuum, Deus altissime et dulcissime. Sed quæ flagitia in te qui non corrumperis? aut quæ adversus te facinora, cui noceri non potest? Sed hoc vindicas quod in se homines perpetrant, quia etiam cum in te peccant, impie faciunt in animas suas, [Sidenote: Ps. 26, 12.]_et mentitur iniquitas sibi_, sive corrumpendo ac pervertendo naturam suam quam tu fecisti et ordinasti, vel immoderate utendo concessis rebus, vel in non concessa [Sidenote: Rom. 1.]_flagrando in eum usum qui est contra naturam_; aut rei tenentur, animo et verbis sævientes adversus te, et [Sidenote: Act. 9, 5.]_adversus stimulum calcitrantes_; aut cum disruptis limitibus humanæ societatis, lætantur audaces privatis conciliationibus aut diremptionibus, prout quidque delectaverit aut offenderit. Et ea fiunt cum tu derelinqueris, fons vitæ, qui es unus et verus creator et rector universitatis; et privata superbia diligitur in parte[49] unum falsum. Itaque pietate humili reditur in te, et purgas nos a consuetudine mala, et propitius es peccatis confitentium, et [Sidenote: Ps. 101, 21.]_exaudis gemitus compeditorum_, et solvis a vinculis quæ nobis fecimus, si jam non erigamus adversus te cornua falsæ libertatis, [Sidenote: Ps. 74, 5, 6.]avaritia[50] plus habendi, et damno totum amittendi; amplius amando proprium nostrum, quam te omnium bonum.
[Sidenote: IX. Discrimen inter peccata, et inter Dei judicium et hominum.]
17. Sed inter flagitia et facinora et tam multas iniquitates, sunt peccata proficientium, quæ a bene judicantibus et vituperantur ex regula perfectionis, et laudantur spe frugis, sicut {39} herba segetis. Et sunt quædam similia vel flagitio vel facinori, et non sunt peccata; quia nec te offendunt Dominum Deum nostrum, nec sociale consortium: cum conciliantur aliqua in usum vitæ congrua tempori, et incertum est an libidine habendi; aut puniuntur corrigendi studio potestate ordinata, et incertum est an libidine nocendi. Multa itaque facta quæ hominibus improbanda viderentur, testimonio tuo approbata sunt; et multa laudata ab hominibus, te teste damnantur: cum sæpe se aliter habet species facti, et aliter facientis animus, atque articulus occulti[51] temporis. Cum vero aliquid tu repente inusitatum et improvisum imperas, etiam si hoc aliquando vetuisti, quamvis causam imperii tui pro tempore occultes, et quamvis contra pactum sit aliquorum hominum societatis; quis dubitet esse faciendum[52], quando ea justa est societas hominum, quæ servit tibi? Sed beati qui te imperasse sciunt. Fiunt enim omnia a servientibus tibi, vel ad exhibendum quod ad præsens opus est, vel ad futura prænuntianda[53].
[Sidenote: X. Nugæ Manichæorum de terræ fructibus.]
18. Hæc ego nesciens, irridebam illos sanctos servos et Prophetas tuos. Et quid agebam cum irridebam eos[54], nisi ut irriderer abs te; sensim atque paulatim perductus ad eas nugas, ut crederem ficum[55] plorare cum decerpitur, et matrem {40} ejus arborem lacrymis lacteis? Quam tamen ficum si comedisset aliquis sanctus, alieno[56] sane, non suo scelere decerptam, misceret visceribus, et anhelaret de illa angelos, imo vero particulas[57] Dei, gemendo in oratione atque {41} ructando[58]: quæ particulæ summi et veri Dei ligatæ fuissent in illo pomo, nisi electi[59] sancti dente ac ventre solverentur. Et credidi miser magis esse misericordiam præstandam fructibus terræ, quam hominibus, propter quos nascerentur. Si quis enim esuriens[60] peteret, qui Manichæus non esset, quasi {42} capitali supplicio damnanda buccella videretur, si ei daretur.
[Sidenote: XI. Planctus et somnium matris de filio.]
19. Et [Sidenote: Ps. 143, 7.]_misisti manum tuam ex alto_, et de hac profunda caligine [Sidenote: Ps. 85, 13.]_eruisti animam meam_, cum pro me fleret ad te mater mea fidelis tua, amplius quam flent matres corporea funera. Videbat enim illa mortem meam ex fide et spiritu, quem habebat ex te; et exaudisti eam, Domine. Exaudisti eam, nec despexisti lacrymas ejus, cum profluentes rigarent terram sub oculis ejus, in omni loco orationis ejus; exaudisti eam. Nam unde illud somnium, quo eam consolatus es, ut vivere me concederet* et habere secum eamdem mensam in domo; quod nolle coeperat, aversans et detestans blasphemias erroris mei? Vidit enim stantem se in quadam regula lignea, et advenientem ad se juvenem splendidum, hilarem atque arridentem sibi, cum illa esset moerens et moerore confecta: qui cum causas quæsisset ab ea moestitiæ suæ quotidianarumque lacrymarum, docendi, ut assolet, non discendi gratia, atque illa respondisset perditionem meam se plangere; jussisse illum quo secura esset, atque admonuisse ut attenderet et videret, ubi esset illa, ibi esse et me. Quod illa ubi attendit, vidit me juxta se in eadem regula stantem. Unde hoc, nisi quia erant aures tuæ ad cor ejus? O tu, bone omnipotens, qui sic curas unumquemque nostrum, tanquam solum cures; et sic omnes, tanquam singulos!
20. Unde illud etiam, quod cum mihi narrasset ipsum visum, et ego ad id trahere conarer, ut illa se potius non desperaret futuram esse quod eram; continuo sine aliqua hæsitatione, "Non, inquit: non enim mihi dictum est, Ubi ille, ibi et tu; sed, Ubi tu, ibi et ille." Confiteor tibi, Domine, recordationem meam quantum recolo, quod sæpe non tacui, amplius me isto per matrem vigilantem responso tuo, quod tam vicina interpretationis falsitate turbata non est, et tam cito vidit quod videndum fuit, quod ego certe, antequam dixisset, non {43} videram; etiam tum commotum fuisse, quam ipso somnio, quo feminæ piæ gaudium tanto post futurum, ad consolationem tunc præsentis sollicitudinis, tanto ante prædictum est. Nam novem ferme anni secuti sunt, quibus ego in illo limo profundi ac tenebris falsitatis, cum sæpe surgere conarer, et gravius alliderer, volutatus sum: cum tamen illa vidua casta, pia et sobria, quales amas, jam quidem spe alacrior, sed fletu et gemitu non segnior, non desineret horis omnibus orationum suarum de me plangere ad te; et [Sidenote: Ps. 87, 3.]_intrabant in conspectum tuum preces ejus_, et me tamen dimittebas adhuc volvi et involvi illa caligine.