[Sidenote: IV. Hortensius Ciceronis excitavit illum ad ardorem philosophiæ.]
7. Inter hos ego, imbecilla tunc ætate discebam libros eloquentiæ, in qua eminere cupiebam fine damnabili et ventoso per gaudia vanitatis humanæ; et usitato jam discendi ordine perveneram in librum cujusdam Ciceronis, cujus linguam fere omnes mirantur, pectus non ita. Sed liber ille ipsius exhortationem continet ad philosophiam, et vocatur Hortensius. Ille vero liber mutavit affectum meum, et ad teipsum, Domine, mutavit preces meas, et vota ac desideria mea fecit alia. Viluit mihi repente omnis vana spes, et immortalitatem sapientiæ concupiscebam æstu cordis incredibili; et surgere coeperam ut ad te redirem. Non enim ad acuendam linguam, quod videbar emere maternis mercedibus, cum agerem annum ætatis undevigesimum, jam defuncto patre ante biennium: non ergo ad acuendam linguam referebam illum librum; neque mihi locutionem, sed quod loquebatur persuaserat.
8. Quomodo ardebam, Deus meus, quomodo ardebam revolare a terrenis ad te; et nesciebam quid ageres mecum! Apud te est enim sapientia. Amor autem sapientiæ nomen Græcum habet [Greek: philosophian], quo me accendebant illæ litteræ. Sunt qui seducant per philosophiam, magno et blando et honesto nomine colorantes et fucantes errores suos: et prope omnes qui ex illis et supra temporibus tales erant, notantur in eo libro et demonstrantur; et manifestatur ibi salutifera illa admonitio Spiritus tui per servum tuum bonum et pium: [Sidenote: Col. 2, 8. 9.]_Videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem seductionem, secundum traditionem hominum, secundum elementa hujus mundi, et non secundum Christum; quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter._ Et ego illo tempore, scis tu, lumen cordis mei, quoniam nondum mihi hæc apostolica nota erant; hoc tamen solo delectabar in illa exhortatione, quod non illam aut illam sectam, sed ipsam, quæcumque esset, sapientiam ut diligerem, et quærerem, et {31} assequerer, et tenerem atque amplexarer fortiter, excitabar sermone illo, et accendebar, et ardebam; et hoc solum me in tanta flagrantia refrangebat*, quod nomen Christi non erat ibi. Quoniam hoc nomen secundum misericordiam tuam, Domine, hoc nomen Salvatoris mei Filii tui, in ipso adhuc lacte matris, tenerum cor meum præbiberat*, et alte retinebat; et quidquid sine hoc nomine fuisset, quamvis litteratum, et expolitum, et veridicum, non me totum rapiebat.
[Sidenote: V. Fastidiit sacras Litteras propter simplicitatem stili.]
9. Itaque institui animum intendere in Scripturas sanctas, ut viderem quales essent. Et ecce video rem non compertam superbis, neque nudatam pueris; sed incessu humilem, successu excelsam et velatam mysteriis: et non eram ego talis ut intrare in eam possem, aut inclinare cervicem ad ejus gressus. Non enim sicut modo loquor, ita sensi cum attendi ad illam Scripturam: sed visa est mihi indigna quam Tullianæ dignitati compararem. Tumor enim meus refugiebat modum ejus; et acies mea non penetrabat interiora ejus. Verumtamen illa erat quæ cresceret cum parvulis; sed ego dedignabar esse parvulus, et turgidus fastu mihi grandis videbar.
[Sidenote: VI. A Manichæis quomodo captus.]
10. Incidi itaque[35] in homines superbe delirantes, et carnales nimis et loquaces, in quorum ore laquei diaboli, et viscum confectum commixtione syllabarum nominis tui, et Domini Jesu Christi, et Paracleti consolatoris nostri Spiritus sancti. Hæc nomina* non recedebant[36] de ore eorum, sed tenus sono* {32} et strepitu linguæ; et cæterum, cor inane veri. Et dicebant, Veritas, et veritas: et multum eam dicebant mihi, et [Sidenote: 1 Joh. 2, 4.]_nusquam erat in eis_; sed falsa loquebantur, non de te tantum, qui vere Veritas es, sed etiam de istis elementis hujus mundi creatura tua, de quibus etiam vera dicentes philosophos transgredi debui præ amore tuo, mi Pater summe bone, pulchritudo pulchrorum omnium. O Veritas, Veritas, quam intime etiam tum medullæ animi mei suspirabant tibi, cum te illi sonarent mihi frequenter et multipliciter voce sola, et libris multis et ingentibus! Et illa erant fercula in quibus mihi esurienti te, inferebantur pro te sol et luna,[37] pulchra opera tua; sed tamen {33} opera tua, non tu, nec ipsa prima. Priora enim spiritualia opera tua, quam ista corporea, quamvis lucida et coelestia. At ego nec priora illa, sed teipsam, te, Veritas, in qua [Sidenote: Jac. 1, 17.]_non est commutatio nec momenti obumbratio_, esuriebam et sitiebam; et apponebantur adhuc mihi in illis ferculis phantasmata splendida, quibus jam melius erat amare istum solem, saltem istis oculis verum, quam illa falsa animo decepto per oculos. Et tamen, quia te putabam, manducabam; non avide[38] quidem, quia nec sapiebas in ore meo sicuti es; neque enim tu eras figmenta illa inania; nec nutriebar eis, sed exhauriebar magis. Cibus in somnis simillimus est cibis vigilantium, quo tamen dormientes non aluntur; dormiunt enim: at illa nec similia erant ullo modo tibi, sicut nunc mihi locuta es; quia illa erant corporalia phantasmata, falsa corpora, quibus certiora sunt vera corpora ista quæ videmus visu carneo, sive coelestia sive terrestria: cum pecudibus et volatilibus videmus hæc; et certiora sunt, quam cum imaginamur ea. Et rursus certius imaginamur ea, quam ex eis suspicamur alia grandiora, et infinita, quæ omnino nulla sunt, qualibus ego tunc pascebar inanibus; et non pascebar. At tu, amor meus, in quem deficio ut fortis sim, nec ista corpora es quæ videmus, quanquam in coelo; nec ea es quæ non videmus ibi, quia tu ista condidisti, nec in summis tuis conditionibus habes*. Quanto ergo longe es a phantasmatibus illis meis, phantasmatibus corporum quæ omnino non sunt! quibus certiores sunt phantasiæ corporum eorum quæ sunt; et eis certiora corpora, quæ tamen non es: sed nec anima es, quæ vita est corporum. Ideo melior vita corporum certiorque quam corpora. Sed tu vita es animarum, vita vitarum, vivens te ipsa, et non mutaris, vita animæ meæ.
{34}
11. Ubi ergo mihi tunc eras, et quam longe? Et longe peregrinabar abs te, exclusus et a siliquis porcorum, quos de siliquis pascebam. [Sidenote: Luc. 15, 16.]Quanto enim meliores grammaticorum et poetarum fabellæ, quam illa decipula! Nam versus et carmen et Medea volans utiliores certe, quam quinque elementa[39] varie fucata, propter quinque antra tenebrarum, quæ omnino nulla sunt, et occidunt credentem. Nam versum et carmen etiam ad vera pulmenta* transfero. Volantem autem Medeam etsi cantabam, non asserebam; etsi cantari audiebam, non credebam: illa autem credidi. Væ, væ! quibus gradibus deductus sum [Sidenote: Prov. 9, 18.]_in profunda inferi_? Quippe laborans et æstuans inopia veri, cum te, Deus meus (tibi enim confiteor, qui me miseratus es et nondum confitentem), cum te non secundum intellectum mentis, quo me præstare voluisti belluis, sed secundum sensum carnis quærerem. Tu autem eras interior intimo meo, et superior summo meo[40]. Offendi illam* mulierem audacem, inopem prudentiæ, ænigma Salomonis, sedentem super sellam in foribus, et dicentem: [Sidenote: Prov. 9, 13-17.]_Panes occultos libenter edite, et aquam dulcem furtivam bibite._ Quæ me seduxit, quia invenit foris habitantem in oculo carnis meæ, et talia ruminantem apud me, qualia per illum* vorassem.
[Sidenote: VII. Doctrina Manichæorum absurda cui suffragabatur.]
12. Nesciebam enim aliud vere quod est; et quasi acutule movebar ut suffragarer stultis deceptoribus, cum a me quærerent unde malum[41]? et utrum forma corporea Deus finiretur et {35} haberet capillos et ungues? et utrum justi existimandi essent qui haberent uxores multas simul, et occiderent homines, et sacrificarent de animalibus? Quibus rerum ignarus perturbabar; et recedens a veritate, ire in eam mihi videbar; quia non noveram malum non esse nisi privationem boni[42], usque ad quod omnino non est. Quod unde viderem, cujus videre usque ad corpus erat oculis, et animo usque ad phantasma? Et non noveram Deum esse spiritum, non cui membra essent per longum et latum, nec cui esse moles esset: quia moles in parte minor est quam in toto suo; et si infinita sit, minor est in aliqua parte certo spatio definita, quam per infinitum; et non est tota ubique, sicut spiritus, sicut Deus. Et quid in nobis esset, secundum quod essemus similes Deo et recte in Scriptura* diceremur [Sidenote: Gen. 1, 27.]_ad imaginem Dei_, prorsus ignorabam.
13. Et non noveram justitiam veram interiorem, non ex consuetudine judicantem, sed ex lege rectissima* Dei omnipotentis, qua formarentur mores regionum et dierum pro regionibus et diebus; cum ipsa ubique ac semper esset, non alibi alia, nec alias aliter; secundum quam justi essent Abraham, et Isaac, et Jacob, et Moyses, et David, et illi omnes laudati ore Dei: sed eos ab imperitis judicari iniquos, [Sidenote: 1 Cor. 4, 3.]_judicantibus ex humano die_, et universos mores humani generis ex parte moris sui metientibus, tanquam si quis nescius in armamentis quid cui membro accommodatum sit, ocrea velit caput contegi, et galea calceari; et murmuret quod non apte conveniat: aut in uno die indicto a pomeridianis horis justitio, quisquam stomachetur non sibi concedi quid venale proponere, quia mane concessum est: aut in una domo videat aliquid tractari manibus a quoquam servo, quod facere non sinatur qui pocula ministrat: aut aliquid post præsepia fieri, quod ante mensam prohibeatur; et indignetur, cum sit unum habitaculum et una familia, non ubique atque omnibus idem tribui. Sic sunt isti qui indignantur, cum audierint illo sæculo licuisse justis aliquid, quod isto non licet justis; et quia illis aliud præcepit Deus, istis aliud pro temporalibus causis, cum eidem justitiæ utrique servierint: cum in uno homine, et in uno die, et in unis ædibus videant aliud alii membro congruere, et aliud jamdudum licuisse, post horam non licere; quiddam in illo angulo permitti aut juberi, quod in isto juste vetetur et {36} vindicetur. Numquid justitia varia est et mutabilis? Sed tempora quibus præsidet, non pariter eunt; tempora enim sunt. Homines autem quorum vita super terram brevis est, quia sensu non valent causas contexere sæculorum priorum, aliarumque gentium quas experti non sunt, cum his quas experti sunt; in uno autem corpore, vel die, vel domo, facile possunt videre quid cui membro, quibus momentis, quibus partibus personisve congruat: in illis offenduntur[43], his serviunt.