[Sidenote: VIII. Amavit in furto consortium simul peccantium.]
16. [Sidenote: Rom. 6, 21.]_Quem fructum habui_ miser aliquando in iis quæ nunc recolens erubesco, maxime in illo furto in quo ipsum furtum amavi? Nihil aliud; cum et ipsum esset nihil, et eo ipso ego miserior. Et tamen solus id non fecissem, sic recordor animum tunc meum; solus omnino id non fecissem. Ergo amavi ibi etiam consortium eorum* cum quibus id feci. Non ergo nihil aliud quam furtum amavi; imo vero nihil aliud, quia et illud nihil est. Quid est revera? Quis est qui doceat me, nisi qui illuminat cor meum et discernit umbras ejus? Quid est quod mihi venit in mentem quærere, et discutere, et considerare? Quia si tunc amarem poma illa {26} quæ furatus sum, et eis frui cuperem, possem etiam solus, si satis esset committere illam iniquitatem, qua pervenirem ad voluptatem meam; nec confricatione consciorum animorum accenderem pruritum cupiditatis meæ. Sed quoniam in illis pomis voluptas mihi non erat, ea erat in ipso facinore, quam faciebat consortium simul peccantium.
[Sidenote: IX. Contagiosa res sodales mali.]
17. Quid erat ille affectus animi? Certe enim plane turpis erat nimis; et væ mihi erat qui habebam illum. Sed tamen quid erat? [Sidenote: Ps. 18, 13.]_Delicta quis intelligit?_ Risus erat, quasi titillato corde, quod fallebamus eos qui hæc a nobis fieri non putabant, et vehementer nolebant. Cur ergo eo me delectabat, quo id non faciebam solus? An quia etiam nemo facile solus ridet? Nemo quidem facile; sed tamen etiam solos et singulos homines, cum alius nemo præsens est, vincit risus aliquando, si aliquid nimie ridiculum, vel sensibus occurrit*, vel animo. At ego illud solus non facerem, non facerem omnino solus. Ecce est coram te, Deus meus, viva recordatio animæ meæ. Solus non facerem furtum illud, in quo me non libebat id quod furabar, sed quia furabar: quod me solum facere prorsus non liberet, nec facerem. O nimis inimica amicitia, seductio mentis investigabilis, ex ludo et joco nocendi aviditas, et alieni damni appetitus; nulla lucri mei, nulla ulciscendi libidine; sed cum dicitur: Eamus, faciamus; et pudet non esse impudentem.
[Sidenote: X. In Deo omne bonum.]
18. Quis exaperit istam tortuosissimam et implicatissimam nodositatem? Foeda est; nolo in eam intendere, nolo eam videre. Te volo, justitia et innocentia, pulchra et decora honestis luminibus, et insatiabili satietate. Quies est apud te valde, et vita imperturbabilis. Qui intrat in te, [Sidenote: Mat. 25, 21.]_intrat in gaudium Domini sui_; et non timebit, et habebit se optime in optimo. Defluxi abs te ego, et erravi, Deus meus, nimis devius a stabilitate tua in adolescentia, et factus sum mihi regio egestatis.
* * * * *
{27}
LIBER TERTIUS.
De annis ætatis illius decimo septimo, decimo octavo, et decimo nono transactis Carthagine, ubi dum studiorum gratia commorabatur, spectaculis et flagitiis ultro se dedit. Ciceronis Hortensio in amorem sapientiæ accenditur. Eam superbe quærens, in Manichæorum hæresin incurrit, quorum dum hic obiter errores et ineptias exagitat, de flagitiis et facinoribus, et de verâ justitiâ disserit luculenter. Uberes ac perennes pro filio lachrymas fundens Monnica de futurâ ejus resipiscentiâ certior fit, a Deo immisso somnio, et sancti cujusdam Episcopi responso.
[Sidenote: I. Amore quem venabatur capitur.]
1. Veni Carthaginem; et circumstrepebat me undique sartago flagitiosorum amorum. Nondum amabam, et amare amabam*, et secretiore indigentia oderam me minus indigentem. Quærebam quod amarem, amans amare, et oderam securitatem, et viam sine muscipulis. Quoniam fames mihi erat intus ab interiore cibo teipso, Deus meus, et ea fame non esuriebam; sed eram sine desiderio alimentorum incorruptibilium: non quia plenus eis eram, sed quo inanior, eo fastidiosior. Et ideo non bene valebat anima mea; et ulcerosa projiciebat se foras miserabiliter scalpi avida contactu sensibilium. Sed si non haberent animam, non utique amarentur. Amare et amari dulce mihi erat, magis si et amantis corpore fruerer. Venam igitur amicitiæ coinquinabam sordibus concupiscentiæ, candoremque ejus obnubilabam de tartaro libidinis*; et tamen foedus atque inhonestus, elegans et urbanus esse gestiebam abundanti vanitate. Rui etiam in amorem quo cupiebam capi. Deus meus, misericordia mea, quanto felle mihi suavitatem illam, et quam bonus aspersisti! quia et amatus sum, et perveni occulte ad vinculum fruendi, et colligabar lætus ærumnosis nexibus, ut cæderer virgis ferreis ardentibus zeli, et suspicionum, et timorum, et irarum, atque rixarum.
[Sidenote: II. Amavit spectacula tragica.]
2. Rapiebant me spectacula theatrica, plena imaginibus miseriarum mearum, et fomitibus ignis mei. Quid est quod ibi homo vult dolere, cum spectat luctuosa atque tragica, quæ tamen pati ipse nollet? Et tamen pati vult ex eis dolorem spectator, et dolor ipse est voluptas ejus. Quid est, {28} nisi miserabilis insania*? Nam eo magis eis movetur quisque, quo minus a talibus affectibus sanus est: quanquam cum ipse patitur, miseria; cum aliis compatitur, misericordia dici solet[33]. Sed qualis tandem misericordia in rebus fictis et scenicis? Non enim ad subveniendum provocatur auditor; sed tantum ad dolendum invitatur: et actori* earum imaginum amplius favet, cum amplius dolet. Et si calamitates illæ hominum vel antiquæ vel falsæ sic agantur, ut qui spectat non doleat; abscedit inde fastidiens et reprehendens: si autem doleat, manet intentus, et gaudens lacrymatur.
3. Ergo amantur et dolores*? Certe omnis homo gaudere vult. An cum miserum neminem esse libeat, libet tamen esse misericordem; quod quia non sine dolore est, hac una causa amantur dolores? Et hoc de illa vena amicitiæ est. Sed quo vadit? quo fluit? Utquid decurrit in torrentem picis bullientis æstus* immanes tetrarum libidinum, in quos ipsa mutatur et vertitur per nutum proprium de coelesti serenitate detorta atque dejecta? Repudietur ergo misericordia? Nequaquam. Ergo amentur dolores aliquando. Sed cave immunditiam, anima mea, sub tutore Deo meo, [Sidenote: Dan. 3, 52. Vulg.]_Deo patrum nostrorum, et laudabili et superexaltato in omnia sæcula_; cave immunditiam. Neque enim nunc non misereor; sed tunc in theatris congaudebam amantibus, cum sese fruebantur per flagitia, quamvis hæc imaginarie gererent* in ludo spectaculi. Cum autem sese amittebant, quasi misericors contristabar; et utrumque delectabat tamen. Nunc vero magis misereor gaudentem in flagitio, quam velut dura perpessum detrimento perniciosæ voluptatis, et amissione miseræ felicitatis. Hæc certe verior misericordia; sed non in ea delectat dolor*. Nam etsi approbatur officio charitatis qui dolet miserum; mallet tamen utique non esse quod doleret, qui germanitus misericors est. Si enim est malevola benevolentia, quod fieri non potest; potest et ille qui veraciter sinceriterque miseretur, cupere esse miseros ut misereatur. Nonnullus itaque dolor approbandus, nullus amandus est. Hoc enim tu, Domine Deus, qui animas amas, longe lateque purius quam nos, et incorruptibilius misereris, quod nullo dolore sauciaris. [Sidenote: 2 Cor. 2, 16.]_Et ad hæc quis idoneus?_
{29}
4. At ego tunc miser dolere amabam, et quærebam ut esset quod dolerem, quando mihi in ærumna aliena, et falsa, et saltatoria, ea magis placebat actio histrionis, meque alliciebat vehementius, qua mihi lacrymæ excutiebantur. Quid autem mirum cum infelix pecus aberrans a grege tuo, et impatiens custodiæ tuæ turpi scabie foedarer? Et inde erant dolorum amores, non quibus altius penetrarer; non enim amabam talia perpeti, qualia spectare; sed quibus auditis et fictis, tanquam in superficie raderer: quos tamen quasi ungues scalpentium fervidus tumor, et tabes, et sanies horrida consequebatur. Talis vita mea, numquid vita erat, Deus meus?
[Sidenote: III. In schola rhetoris ab Eversorum factis abhorrebat.]
5. Et circumvolabat super me fidelis a longe misericordia tua. In quantas iniquitates distabui, et sacrilegam curiositatem secutus sum, ut deserentem te, deduceret me ad ima infida, et circumventoria obsequia dæmoniorum, quibus immolabam facta mea mala, et in omnibus flagellabas me! Ausus sum etiam in celebritate solemnitatum tuarum, intra parietes ecclesiæ tuæ concupiscere et agere negotium procurandi fructus mortis: unde me verberasti gravibus poenis; sed nihil ad culpam meam, o tu prægrandis misericordia mea, Deus meus, refugium meum a terribilibus nocentibus, in quibus vagatus sum præfidenti collo, ad longe recedendum a te, amans vias meas et non tuas, amans fugitivam libertatem.
6. Habebant et illa studia quæ honesta vocabantur, ductum suum intuentem fora litigiosa, ut excellerem in eis, hoc laudabilior, quo fraudulentior. Tanta est cæcitas hominum de cæcitate etiam gloriantium. Et major jam eram in schola rhetoris; et gaudebam superbe, et tumebam typho; quanquam longe sedatior, Domine, tu scis, et remotus omnino ab eversionibus quas faciebant Eversores (hoc enim nomen scævum* et diabolicum, velut insigne urbanitatis est), inter quos vivebam pudore impudenti, quia talis non eram: et cum eis eram, et amicitiis eorum delectabar aliquando, a quorum semper factis abhorrebam, hoc est ab eversionibus, quibus proterve insectabantur ignotorum verecundiam, quam perturbarent gratis illudendo atque inde pascendo malevolas lætitias suas. Nihil est illo actu similius actibus dæmoniorum[34]. Quid itaque verius {30} quam eversores vocarentur? Eversi plane prius ipsi atque perversi, deridentibus eos et seducentibus fallacibus occulte spiritibus, in eo ipso quo alios irridere amant et fallere.