8. Ecce cum quibus comitibus iter agebam platearum Babyloniæ, et volutabar in coeno ejus, tanquam in cinnamis et unguentis pretiosis. Et in umbilico ejus, quo tenacius hærerem, calcabat me inimicus invisibilis, et seducebat me, quia ego seductilis eram. Non enim et illa, quæ jam [Sidenote: Jer. 51, 6.]_de medio Babylonis fugerat_, sed ibat in cæteris ejus tardior, mater carnis meæ, sicut monuit me pudicitiam, ita curavit quod de me a viro suo audierat, jamque pestilentiosum et in posterum periculosum sentiebat, coercere termino conjugalis affectus, si resecari ad vivum non poterat. Non curavit hoc, quia metus erat ne impediretur spes mea compede uxoria; non spes illa quam in te futuri sæculi habebat mater, sed spes litterarum, quas ut nossem nimis volebat parens uterque: ille, quia de te prope nihil cogitabat, de me autem inania; illa autem, quia non solum nullo detrimento, sed etiam nonnullo adjumento ad te adipiscendum futura existimabat usitata illa studia doctrinæ. Ita enim conjicio, recolens, ut possum, mores parentum meorum. Relaxabantur etiam mihi ad ludendum habenæ, ultra temperamentum severitatis, in dissolutionem affectionum variarum, et in omnibus erat caligo intercludens mihi, Deus meus, serenitatem veritatis tuæ; et [Sidenote: Ps. 72, 7.]_prodibat tanquam ex adipe iniquitas mea_.
[Sidenote: IV. Furtum cum sodalibus perpetratum.]
9. Furtum certe punit lex tua, Domine, et lex scripta in cordibus hominum, quam ne ipsa quidem delet iniquitas. Quis enim fur æquo animo furem patitur? Nec copiosus adactum inopia. Et ego furtum facere volui et feci, nulla {22} compulsus egestate nec penuria, sed fastidio justitiæ*, et sagina iniquitatis. Nam id furatus sum quod mihi abundabat, et multo melius: nec ea re volebam frui quam furto appetebam; sed ipso furto et peccato. Arbor erat pirus in vicinia vineæ nostræ pomis onusta, nec forma nec sapore illecebrosis. Ad hanc excutiendam atque asportandam, nequissimi adolescentuli perreximus nocte intempesta, quousque ludum de pestilentiæ more in areis produxeramus; et abstulimus inde onera ingentia, non ad nostras epulas, sed vel projicienda porcis, etiamsi aliquid inde comedimus; dum tamen fieret a nobis quod eo liberet quo non liceret. Ecce cor meum, Deus, ecce cor meum quod miseratus es in imo abyssi. Dicat tibi nunc ecce cor meum quid ibi quærebat, ut essem gratis malus, et malitiæ meæ causa nulla esset nisi malitia. Foeda erat, et amavi eam; amavi perire: amavi defectum meum; non illud ad quod deficiebam, sed defectum meum ipsum amavi: turpis anima et dissiliens a firmamento tuo in exterminium; non dedecore* aliquid, sed dedecus appetens.
[Sidenote: V. Neminem peccare sine causa.]
10. Etenim species est pulchris corporibus, et auro, et argento, et omnibus; et in contactu carnis congruentia valet plurimum, cæterisque sensibus est sua cuique accommodata modificatio corporum; habet etiam honor temporalis, et imperitandi atque superandi potentia suum decus, unde etiam vindictæ aviditas oritur: et tamen in cuncta hæc adipiscenda non est egrediendum abs te, Domine, neque deviandum a lege tua. Et vita quam hic vivimus habet illecebram suam propter quemdam modum decoris sui, et convenientiam cum his omnibus infimis pulchris. Amicitia quoque hominum charo nodo dulcis est propter unitatem de multis animis. Propter universa hæc atque hujusmodi, peccatum admittitur, dum immoderata in ista inclinatione cum extrema bona sint, meliora et summa deseruntur[28], tu, Domine Deus noster, et veritas tua, et lex tua. Habent enim et hæc ima delectationes, sed non sicut Deus meus qui fecit omnia; quia [Sidenote: Ps. 63, 11.]_in ipso delectatur justus_, et ipse est deliciæ rectorum corde.
11. Cum itaque de facinore quæritur qua causa factum sit, credi non solet, nisi cum appetitus adipiscendi alicujus {23} illorum bonorum, quæ infima diximus, esse potuisse apparuerit aut metus amittendi. Pulchra sunt enim et decora, quanquam præ bonis superioribus et* beatificis abjecta et jacentia. Homicidium fecit. Cur fecit? Adamavit ejus conjugem aut prædium, aut voluit deprædari unde viveret, aut timuit ab illo tale aliquid amittere, aut læsus ulcisci se exarsit. Num homicidium sine causa faceret, ipso homicidio delectatus? Quis crediderit? Nam et de quo dictum est vecordi et nimis crudeli homine, quod gratuito potius malus atque crudelis erat, prædicta est tamen causa: "Ne per otium, inquit, torpesceret manus aut animus[29]." Quare id quoque? cur ita? Ut scilicet illa exercitatione scelerum, capta urbe, honores, imperia, divitias assequeretur, et careret metu legum, et difficultate rerum, propter inopiam rei familiaris, et conscientiam scelerum. Nec ipse igitur Catilina amavit facinora sua; sed utique aliud cujus causa illa faciebat.
[Sidenote: VI. Omnia quæ boni specie ad vitia invitant, in solo Deo esse vera et perfecta.]
12. Quid ego* miser in te amavi, o furtum meum, o facinus illud meum nocturnum sexti decimi anni ætatis meæ? Non enim pulchrum eras, cum furtum esses; aut vero aliquid es, ut loquar ad te? Pulchra erant poma illa quæ furati sumus, quoniam creatura tua erat*, pulcherrime omnium, creator omnium, Deus bone, Deus summum bonum, et bonum verum meum: pulchra erant illa poma; sed non ipsa concupivit anima mea miserabilis. Erat enim mihi meliorum copia; illa autem decerpsi tantum ut furarer. Nam decerpta projeci, epulatus inde solam iniquitatem*, qua lætabar fruens*. Nam et si quid illorum pomorum intravit in os meum, condimentum ibi* facinus erat. Et nunc, Domine Deus meus, quæro quid me in furto delectaverit, et ecce species nulla est: non dico sicut in æquitate atque prudentia; sed neque sicut in mente hominis atque memoria et sensibus et vegetante vita; neque sicut speciosa sunt sidera et decora locis suis et terra et mare plena fetibus, qui succedunt nascendo decedentibus; non saltem ut est quædam defectiva species et umbratica vitiis fallentibus.
13. Nam et superbia celsitudinem imitatur; cum tu sis unus super omnia Deus excelsus. Et ambitio quid nisi honores quærit et gloriam; cum tu sis præ cunctis honorandus unus et gloriosus in æternum? Et sævitia potestatum {24} timeri vult: quis autem timendus, nisi unus Deus? Cujus potestati eripi aut subtrahi quid potest? quando, aut ubi, aut quo, vel a quo*? Et blanditiæ lascivientium amari volunt: sed neque blandius est aliquid tua charitate, nec amatur quidquam salubrius, quam illa præ cunctis formosa et luminosa veritas tua. Et curiositas affectare videtur studium scientiæ; cum tu omnia summe noveris. Ignorantia quoque ipsa atque stultitia, simplicitatis et innocentiæ nomine tegitur; quia te simplicius quidquam non reperitur. Quid te autem innocentius, quandoquidem opera sua* malis inimica sunt[30]? Et ignavia quasi quietem appetit: quæ vero quies certa præter Dominum? Luxuria satietatem atque abundantiam se cupit vocari: tu autem es plenitudo et indeficiens copia incorruptibilis suavitatis. Effusio liberalitatis obtendit umbram: sed bonorum omnium largitor affluentissimus tu es. Avaritia multa possidere vult; et tu possides omnia. Invidentia de excellentia litigat: quid te excellentius? Ira vindictam quærit: te justius quis vindicat? Timor insolita et repentina exhorrescit, rebus quæ amantur adversantia, dum præcavet securitati: [Sidenote: Rom. 8, 9.]tibi enim quid insolitum? quid repentinum? aut quis a te separat quod diligis? aut ubi, nisi apud te, firma securitas? Tristitia rebus amissis contabescit, quibus se oblectabat cupiditas; quia ita sibi nollet, sicut tibi auferri nihil potest.
14. Ita fornicatur anima, cum avertitur abs te, et quærit extra te ea, quæ pura et liquida non invenit, nisi cum redit ad te. Perverse te imitantur omnes qui longe se a te faciunt, et extollunt se adversum te[31]. Sed etiam sic te imitando indicant creatorem te esse omnis naturæ; et ideo non esse quo a te omnimodo recedatur. Quid ergo in illo furto ego dilexi? et in quo Dominum meum vel vitiose atque perverse imitatus sum? An libuit facere contra legem saltem fallacia, quia potentatu non poteram, ut mancam libertatem captivus {25} imitarer faciendo impune quod non liceret, tenebrosa omnipotentiæ similitudine? Ecce est ille servus fugiens Dominum suum, et consecutus umbram. O putredo, o monstrum vitæ, et mortis profunditas! Potuitne libere quod non licebat, non ob aliud, nisi quia non licebat?
[Sidenote: VII. Gratias agit Deo pro remissione peccatorum, quodque a multis servatus sit.]
15. [Sidenote: Ps. 115, 4.]_Quid retribuam Domino_, quod recolit hæc memoria mea, et anima mea non metuit inde? Diligam te, Domine, et gratias agam, et confitear nomini tuo, quoniam tanta dimisisti mihi mala et nefaria opera mea. Gratiæ tuæ deputo et misericordiæ tuæ, quod peccata mea tanquam glaciem solvisti. Gratiæ tuæ deputo et quæcumque non feci mala: quid enim non facere potui, qui etiam gratuitum facinus amavi? Et omnia mihi dimissa esse fateor; et quæ mea sponte feci mala, et quæ te duce non feci. Quis est hominum qui suam cogitans infirmitatem, audet viribus suis tribuere castitatem atque innocentiam suam; ut minus amet[32] te, quasi minus ei necessaria fuerit misericordia tua, qua donas peccata conversis ad te? Qui enim vocatus a te secutus est vocem tuam, et vitavit ea quæ me de meipso recordantem et fatentem legit, non me derideat ab eo medico ægrum sanari, a quo sibi præstitum est ut non ægrotaret, vel potius ut minus ægrotaret: et ideo te tantumdem, imo vero amplius diligat; quia per quem me videt tantis peccatorum meorum languoribus exui, per eum se videt tantis peccatorum languoribus non implicari.