[Sidenote: XIX. Pueritiæ vitia quæ in majores ætates transeunt.]
30. Horum ego puer morum in limine jacebam miser, et hujus arenæ palæstra erat illa, ubi magis timebam barbarismum facere, quam cavebam si facerem, non facientibus invidere. Dico hæc et confiteor tibi, Deus meus, in quibus laudabar ab eis, quibus placere tunc mihi erat honeste vivere. Non enim videbam voraginem turpitudinis in quam [Sidenote: Ps. 30, 23.]_projectus eram ab oculis tuis_. Nam in illis jam quid me foedius fuit, ubi etiam talibus displicebam, fallendo innumerabilibus mendaciis et pædagogum, et magistros, et parentes amore ludendi, studio spectandi nugatoria, et imitandi ludicra inquietudine? Furta etiam faciebam de cellario parentum et de mensa, vel gula imperitante, vel ut haberem quod darem pueris, ludum suum mihi, quo pariter utique delectabantur, tamen vendentibus. In quo etiam ludo fraudulentas victorias, ipse vanæ* excellentiæ cupiditate victus, sæpe aucupabar. Quid autem tam nolebam pati, atque atrociter, si deprehenderem, arguebam, quam id quod aliis faciebam, et si deprehensus arguerer, sævire magis quam cedere libebat? Istane est innocentia puerilis? Non est, Domine, non est: oro te, Deus meus. Nam hæc ipsa sunt quæ a pædagogis et magistris, a nucibus, et pilulis, et passeribus, ad præfectos et reges, aurum, prædia, mancipia, hæc ipsa omnino quæ succedentibus majoribus ætatibus transeunt, sicuti ferulis majora supplicia succedunt. Humilitatis ergo signum in statura pueritiæ, Rex noster, probasti, cum aisti: [Sidenote: Mat. 19, 14.]_Talium est regnum coelorum_.
[Sidenote: XX. Pro bonis sibi in pueritia collatis]
31. Sed tamen, Domine, tibi excellentissimo atque optimo conditori et rectori universitatis, Deo nostro gratias, etiamsi me puerum tantum esse voluisses. Eram enim etiam tunc, vivebam* atque sentiebam, meamque incolumitatem, vestigium {17} secretissimæ unitatis ex qua eram[25], curæ habebam; [Sidenote: Deo gratias agit.]custodiebam interiore sensu integritatem sensuum meorum, inque ipsis parvis, parvarumque rerum cogitationibus veritate delectabar. Falli nolebam, memoria vigebam, locutione instruebar, amicitia mulcebar, fugiebam dolorem, abjectionem, ignorantiam. Quid in tali animante non mirabile atque laudabile? At ista omnia Dei mei dona sunt; non mihi ego dedi hæc: et bona sunt, et hæc omnia ego. Bonus ergo est qui fecit me, et ipse est bonum meum, et illi exsulto bonis omnibus quibus etiam puer eram. Hoc enim peccabam, quod non in ipso, sed in creaturis ejus, me atque cæteris*, voluptates, sublimitates, veritates quærebam; atque ita irruebam in dolores, confusiones, errores. Gratias tibi, dulcedo mea, et honor meus, et fiducia mea, Deus meus: gratias tibi de donis tuis; sed tu mihi ea serva. Ita enim servabis me; et augebuntur, et perficientur quæ dedisti mihi, et ero ipse tecum; quia et ut sim, tu dedisti mihi.
* * * * *
{18}
LIBER SECUNDUS.
Ad ætatem aliam progreditur, primumque adolescentiæ suæ, id est, sextum decimum vitæ annum, quem in paterna domo studiis intermissis consumpserat arbitrio proprio ac libidinibus indulgens, ad mentem revocat cum gravi dolore, in quibus maxime miratur, se furtum quoddam gratis perpetrasse; quod contra, cor humanum non nisi aliqua boni specie in malum trahi.
[Sidenote: I. Adolescentiæ ætatem et vitia recolit.]
1. Recordari volo transactas foeditates meas, et carnales corruptiones animæ meæ: non quod eas amem; sed ut amem te, Deus meus. Amore amoris tui facio istud, recolens vias meas nequissimas in amaritudine recogitationis meæ, ut tu dulcescas mihi, dulcedo non fallax, dulcedo felix et secura, et colligens* me a dispersione in qua frustatim discissus sum, dum ab uno te aversus in multa evanui[26]. Exarsi enim aliquando satiari inferis* in adolescentia, et silvescere ausus sum variis et umbrosis amoribus; et contabuit species mea; et computrui coram oculis tuis placens mihi, et placere cupiens oculis hominum.
[Sidenote: II. Annum ætatis suæ decimum sextum in ardore libidinoso consumptum.]
2. Et quid erat quod me delectabat, nisi amare et amari? Sed non tenebatur modus ab animo usque ad animum quatenus est luminosus* limes amicitiæ; sed exhalabantur nebulæ de limosa concupiscentia carnis et scatebra pubertatis, et obnubilabant atque offuscabant cor meum, ut non discerneretur serenitas dilectionis a caligine libidinis. Utrumque in confuso æstuabat, et rapiebat imbecillam ætatem per abrupta cupiditatum, atque mersabat gurgite flagitiorum. Invaluerat super me ira tua, et nesciebam. Obsurdueram* stridore catenæ mortalitatis meæ, poena superbiæ animæ meæ; et ibam longius a te, et sinebas; et jactabar, et effundebar, et diffluebam, et ebulliebam per fornicationes meas, et tacebas. {19} O tardum gaudium meum! Tacebas tunc, et ego ibam porro longe a te in plura et plura sterilia semina dolorum, superba dejectione, et inquieta lassitudine.
3. Quis mihi modularetur* ærumnam meam, et novissimarum rerum fugaces pulchritudines in usum verteret, earumque suavitatibus metas præfigeret, ut usque ad conjugale littus exæstuarent fluctus ætatis meæ, si tranquillitas in eis non poterat esse, fine procreandorum liberorum contenta, sicut præscribit lex tua, Domine, qui formas etiam propaginem mortis nostræ*, potens imponere lenem manum ad temperamentum spinarum a paradiso tuo seclusarum? Non enim longe est a nobis omnipotentia tua, etiam cum longe sumus a te. Aut certe sonitum nubium tuarum vigilantius adverterem: [Sidenote: 1 Cor. 7, 28.] Tribulationem autem carnis habebunt hujusmodi; ego autem vobis parco; et, [Sidenote: ver. 1.] Bonum est homini mulierem non tangere; et, [Sidenote: ver. 32, 33.]_Qui sine uxore est, cogitat ea quæ sunt Dei, quomodo placeat Deo: qui autem matrimonio junctus est, cogitat ea quæ sunt mundi, quomodo placeat uxori_. [Sidenote: Mat. 19, 12.]Has ergo voces exaudirem vigilantior, et abscisus propter regnum coelorum, felicior exspectarem amplexus tuos.
4. Sed efferbui miser, sequens impetum fluxus mei relicto te; et excessi omnia legitima tua, nec evasi flagella tua: quis enim hoc mortalium? Nam tu semper aderas misericorditer sæviens, et amarissimis aspergens offensionibus omnes illicitas jucunditates meas, ut ita quærerem sine offensione jucundari; et ubi hoc possem, non invenirem quidquam, præter te, Domine, præter te [Sidenote: Ps. 93, 20.]_qui fingis[27] dolorem in præcepto_, et percutis ut sanes, et occidis nos ne moriamur abs te. [Sidenote: Deut. 32, 39.]Ubi eram, et quam longe exsulabam a deliciis domus tuæ, anno illo sexto decimo ætatis carnis meæ, cum accepit in me sceptrum, et totas manus ei dedi, vesania libidinis*, licentiosæ per dedecus humanum, illicitæ autem per leges tuas? Non fuit cura meorum ruentem excipere me matrimonio; sed cura fuit tantum ut discerem sermonem facere quam optimum, et persuadere dictione.
{20}
[Sidenote: III. De peregrinatione studiorum causa, et de parentum proposito.]
5. Et anno quidem illo intermissa erant studia mea, dum mihi reducto a Madauris, in qua vicina urbe jam coeperam litteraturæ atque oratoriæ percipiendæ gratia peregrinari, longinquioris apud Carthaginem peregrinationis sumptus præparabantur, animositate magis quam opibus patris, municipis Thagastensis admodum tenuis. Cui narro hæc? Neque enim tibi, Deus meus; sed apud te narro hæc generi meo, generi humano, quantulacumque ex particula incidere potest in istas meas litteras. Et utquid hoc? Ut videlicet ego et quisquis hæc legit, cogitemus [Sidenote: Ps. 129, 1.]_de_ quam profundo clamandum sit ad te. Et quid propius auribus tuis, si cor confitens et vita ex fide est? Quis enim non extollebat laudibus tunc hominem patrem meum*, quod ultra vires rei familiaris suæ impenderet filio quidquid etiam longe peregrinanti studiorum causa opus esset? Multorum enim civium longe opulentiorum nullum tale negotium pro liberis erat: cum interea non satageret idem pater qualis crescerem tibi, aut quam castus essem; dummodo essem disertus, vel desertus potius a cultura tua, Deus, qui es unus verus et bonus Dominus agri tui cordis mei.
6. Sed ubi sexto illo et decimo anno, interposito otio ex necessitate domestica feriatus ab omni schola, cum parentibus esse coepi, excesserunt caput meum vepres libidinum; et nulla erat eradicans manus. Quinimo, ubi me ille pater in balneis vidit pubescentem, et inquieta indutum adolescentia, quasi jam ex hoc in nepotes gestiret, gaudens matri indicavit; gaudens vinolentia in qua te iste mundus oblitus est creatorem suum, et creaturam tuam pro te amavit, de vino invisibili perversæ atque inclinatæ* in ima voluntatis suæ. Sed matris in pectore jam inchoaveras templum tuum, et exordium sanctæ habitationis tuæ: nam ille adhuc catechumenus, et hoc recens erat. Itaque illa exsilivit pia trepidatione ac tremore; et quamvis mihi nondum fideli, timuit tamen vias distortas, in quibus ambulant qui [Sidenote: Jer. 2, 27.]_ponunt ad te tergum, et non faciem_.
7. Hei mihi! et audeo dicere tacuisse te, Deus meus, cum irem abs te longius! Itane tu tacebas tunc mihi? Et cujus erant, nisi tua, verba illa per matrem meam, fidelem tuam, quæ cantasti in aures meas? Nec inde quidquam descendit in cor, ut facerem illud. Volebat enim illa, et secreto memini ut monuerit cum sollicitudine ingenti ne fornicarer, {21} maximeque ne adulterarem cujusquam uxorem. Qui mihi monitus muliebres videbantur, quibus obtemperare erubescerem. Illi autem tui erant, et nesciebam; et te tacere putabam, atque illam loqui, per quam mihi tu non tacebas, et in illa contemnebaris a me filio ejus, [Sidenote: Ps. 115, 6.]_filio ancillæ tuæ, servo tuo_. Sed nesciebam, et præceps ibam tanta cæcitate, ut inter coætaneos meos puderet me minoris dedecoris, quoniam audiebam eos jactantes flagitia sua, et tanto gloriantes magis, quanto magis turpes essent: et libebat facere non solum libidine facti, verum etiam laudis. Quid dignum est vituperatione nisi vitium? Ego ne vituperarer, vitiosior fiebam; et ubi non suberat quo admisso æquarer perditis, fingebam me fecisse quod non feceram, ne viderer abjectior quo eram innocentior, et ne vilior haberer quo eram castior.