21. Quid enim miserius misero non miserante seipsum, et flente Didonis mortem, quæ fiebat amando Æneam; non flente autem mortem suam, quæ fiebat non amando te, Deus lumen cordis mei, et panis oris intus animæ meæ, et virtus maritans mentem meam[16] et sinum cogitationis meæ? Non te amabam, et fornicabar abs te, et fornicanti sonabat undique, Euge, euge. Amicitia enim mundi hujus, fornicatio est abs te[17]; et Euge, euge dicitur, ut pudeat si non ita homo sit. Et hæc non flebam, sed flebam Didonem "exstinctam, ferroque extrema secutam[18]," sequens ipse extrema condita tua, relicto te, et terra* iens in terram: et si prohiberer ea legere, dolerem, quia non legerem quod dolerem. Talis dementia {12} honestiores et uberiores litteræ putantur, quam illæ quibus legere et scribere didici.
22. Sed nunc in anima mea clamet Deus meus, et veritas tua dicat mihi: Non est ita, non est ita; melior est prorsus doctrina illa prior. Nam ecce paratior sum oblivisci errores Æneæ, atque omnia ejusmodi, quam scribere et legere. At enim vela pendent liminibus grammaticarum scholarum: sed non illa magis honorem secreti, quam tegumentum erroris significant. Non clament adversus me, quos jam non timeo, dum confiteor tibi quæ vult anima mea, Deus meus, et acquiesco in reprehensione malarum viarum mearum, ut diligam bonas vias tuas. Non clament adversum me venditores grammaticæ vel emptores: quia si proponam eis, interrogans utrum verum sit quod Æneam aliquando Carthaginem venisse Poeta dicit; indoctiores se nescire respondebunt, doctiores autem etiam negabunt verum esse. At si quæram quibus litteris scribatur Æneæ nomen, omnes mihi, qui hæc didicerunt, verum respondebunt; secundum id pactum et placitum, quo inter se homines ista signa firmarunt. Item, si quæram quid horum majore vitæ hujus incommodo quisque obliviscatur, legere et scribere, an poetica illa figmenta; quis non videat quid responsurus sit, qui non est penitus oblitus sui? Peccabam ergo puer cum illa inania istis utilioribus amore præponebam, vel potius ista oderam, illa amabam. Jamvero unum et unum duo, duo et duo quatuor, odiosa cantio mihi erat; et dulcissimum spectaculum vanitatis equus ligneus plenus armatis, et Trojæ incendium, atque ipsius umbra Creusæ[19].
[Sidenote: XIV. Litteras Græcas oderat.]
23. Cur ergo Græcam etiam grammaticam oderam talia cantantem? Nam et Homerus peritus texere tales fabellas, et dulcissime vanus est, et mihi tamen amarus erat puero. Credo etiam Græcis pueris Virgilius ita sit, cum eum sic discere coguntur, ut ego illum. Videlicet difficultas*, difficultas omnino ediscendæ peregrinæ linguæ, quasi felle aspergebat omnes suavitates Græcas fabulosarum narrationum. Nulla enim verba illa noveram, et sævis terroribus ac poenis ut nossem instabatur mihi vehementer. Nam et Latina aliquando infans utique nulla noveram; et tamen advertendo didici sine ullo metu atque cruciatu, inter etiam blandimenta nutricum, {13} et joca arridentium, et lætitias alludentium. Didici vero illa sine poenali onere urgentium, cum me urgeret cor meum ad parienda concepta sua, quæ non possem*, nisi aliqua verba didicissem, non a docentibus, sed a loquentibus, in quorum et ego auribus parturiebam quidquid sentiebam. Hinc satis elucet majorem habere vim ad discenda ista liberam curiositatem, quam meticulosam necessitatem. Sed illius fluxum hæc restringit legibus tuis, Deus, legibus tuis a magistrorum ferulis usque ad tentationes martyrum; valentibus legibus tuis miscere salubres amaritudines, revocantes nos ad te a jucunditate pestifera, qua recessimus a te*.
[Sidenote: XV. Precatio ad Deum.]
24. Exaudi, Domine, deprecationem meam ne deficiat anima mea sub disciplina tua; neque deficiam in confitendo tibi miserationes tuas, quibus eruisti me ab omnibus viis meis pessimis; ut dulcescas[20] mihi super omnes seductiones quas sequebar; et amem te validissime et amplexer manum tuam totis præcordiis meis, et eruas me ab omni tentatione usque in finem. Ecce enim tu, Domine, rex meus et Deus meus, tibi serviat quidquid utile puer didici; tibi serviat quod loquor, et scribo, et lego, et numero: quoniam cum vana discerem, tu disciplinam dabas mihi; et in eis vanis peccata delectationum mearum dimisisti mihi. Didici enim in eis multa verba utilia; sed et quæ in rebus non vanis disci possunt: et ea via tuta est in qua pueri ambularent.
[Sidenote: XVI. Improbat modum juventutis erudiendæ.]
25. Sed væ tibi, flumen moris humani! Quis resistet tibi? quamdiu non siccaberis? quousque volves Evæ filios in mare magnum et formidolosum, quod vix transeunt qui lignum conscenderint[21]? Nonne ego in te legi et tonantem Jovem et adulterantem? Et utique non posset hæc duo; sed actum est, ut haberet auctoritatem ad imitandum verum adulterium, lenocinante falso tonitruo. Quis autem penulatorum magistrorum audit aure sobria, ex eodem pulvere hominem clamantem et dicentem: "Fingebat hæc Homerus, et humana ad "Deos transferebat; divina mallem ad nos[22]?" Sed verius {14} dicitur quod fingebat hæc quidem ille; sed hominibus flagitiosis divina tribuendo, ne flagitia flagitia putarentur*, et ut quisquis ea fecisset, non homines perditos, sed coelestes deos videretur imitatus.
26. Et tamen, o flumen tartareum, jactantur in te filii hominum, cum mercedibus ut hæc discant; et magna res agitur, cum hoc agitur publice in foro, in conspectu legum supra mercedem salaria decernentium; et saxa tua percutis et sonas dicens: Hinc verba discuntur, hinc acquiritur eloquentia rebus persuadendis sententiisque explicandis maxime necessaria. Ita vero non cognosceremus verba hæc, imbrem aureum, et gremium, et fucum, et templa coeli, et alia verba quæ in eo loco scripta sunt, nisi Terentius induceret nequam adolescentem proponentem sibi Jovem ad exemplum stupri, dum spectat tabulam quamdam pictam in pariete, ubi inerat pictura hæc: "Jovem quo pacto Danaæ misisse aiunt in gremium quondam imbrem aureum, fucum factum mulieri?" Et vide quemadmodum se concitat ad libidinem, quasi coelesti magisterio:
At quem deum (inquit)? Qui templa coeli summa sonitu concutit. Ego homuncio id non facerem? Ego vero feci illud ita, ac lubens[23].
Non omnino per hanc turpitudinem verba ista commodius discuntur; sed per hæc verba turpitudo ista confidentius perpetratur. Non accuso verba, quasi vasa electa atque pretiosa; sed vinum erroris quod in eis nobis propinabatur ab ebriis doctoribus: et nisi biberemus, cædebamur, nec appellare aliquem judicem sobrium licebat. Et tamen ego, Deus meus, in cujus conspectu jam secura est recordatio mea, libenter hæc didici, et eis delectabar miser, et ob hoc bonæ spei puer appellabar.
[Sidenote: XVII. Prosequitur contra modum exercendæ juventutis in re litteraria.]
27. Sine me, Deus meus, dicere aliquid et de ingenio meo munere tuo, in quibus a me deliramentis atterebatur. Proponebatur enim mihi negotium animæ meæ satis inquietum, præmio laudis, et dedecoris vel plagarum metu, ut dicerem verba Junonis irascentis et dolentis quod non posset Italia Teucrorum avertere regem[24]; quæ nunquam Junonem dixisse audieram: se figmentorum poeticorum vestigia errantes sequi cogebamur, et tale aliquid dicere solutis verbis, quale {15} Poeta dixisset versibus; et ille dicebat laudabilius, in quo pro dignitate adumbratæ personæ, iræ ac doloris similior affectus eminebat, verbis sententias congruenter vestientibus. Utquid mihi illud, o vera vita mea, Deus meus, quod mihi recitanti acclamabatur præ multis coætaneis et conlectoribus meis? Nonne ecce illa omnia fumus et ventus? Itane aliud non erat ubi exerceretur ingenium et lingua mea? Laudes tuæ, Domine, laudes tuæ per Scripturas tuas suspenderent palmitem cordis mei, et non raperetur per inania nugarum turpis præda volatilibus. Non enim uno modo sacrificatur transgressoribus angelis.
[Sidenote: XVIII. Quod homines curant servare leges grammaticorum, et non divinorum præceptorum.]
28. Quid autem mirum quod in vanitates ita ferebar, et a te, Deus meus, ibam foras, quando mihi imitandi proponebantur homines, qui aliqua facta sua non mala, si cum barbarismo aut soloecismo enuntiarent, reprehensi confundebantur; si autem libidines suas integris et rite consequentibus verbis copiose ornateque narrarent, laudati gloriabantur? Vides hæc, Domine, et taces, longanimis, et multum misericors, et verax. Numquid semper tacebis? Et nunc eruis* de hoc immanissimo profundo quærentem te animam, et sitientem delectationes tuas, et [Sidenote: Ps. 26, 8.]_cujus cor dicit tibi: Quæsivi vultum tuum; vultum tuum, Domine, requiram_. Nam* longe a vultu tuo, in affectu tenebroso.* Non enim pedibus aut spatiis locorum itur abs te, aut reditur ad te. Aut vero filius ille tuus minor equos, aut currus, vel naves quæsivit, aut avolavit penna visibili, aut moto poplite iter egit, ut in longinqua regione vivens prodige dissiparet quod dederas proficiscenti? Dulcis pater quia dederas, et egeno redeunti dulcior. [Sidenote: Luc. 15, 11--32.]In affectu ergo libidinoso, id enim est tenebroso, atque id est longe a vultu tuo.
29. Vide, Domine Deus, et patienter ut vides vide, quomodo diligenter observent filii hominum pacta litterarum, et syllabarum accepta a prioribus locutoribus, et a te accepta æterna pacta perpetuæ salutis negligant; ut qui illa sonorum vetera placita teneat aut doceat, si contra disciplinam grammaticam, sine aspiratione primæ syllabæ, ominem, dixerit, displiceat magis hominibus, quam si contra tua præcepta hominem oderit, cum sit homo. Quasi vero quemlibet inimicum hominem perniciosius sentiat quam ipsum odium, quo in eum irritatur, aut vastet quisquam persequendo alium gravius, {16} quam cor suum vastat inimicando. Et certe non est interior litterarum scientia, quam scripta conscientia, id se alteri* facere quod nolit pati. Quam tu secretus es, [Sidenote: Is. 33, 5.]_habitans in excelsis_ in silentio, Deus solus magnus, lege infatigabili spargens poenales cæcitates super illicitas cupiditates! Cum homo eloquentiæ famam quærit, astans ante hominem judicem, circumstante hominum multitudine, inimicum suum odio immanissimo insectans, vigilantissime cavet ne per linguæ errorem dicat, Inter hominibus*; et ne per mentis furorem hominem auferat ex hominibus, non cavet.