[Sidenote: VIII. Unde puer loqui didicerit.]
13. Nonne ab infantia huc pergens veni in pueritiam; vel potius ipsa in me venit, et successit infantiæ? Nec discessit illa: quo enim abiit? et tamen jam non erat. Non enim eram infans qui non farer, sed jam puer loquens eram. Et memini hoc; et unde loqui didicerim, post adverti. Non enim docebant me majores homines præbentes mihi verba certo aliquo ordine doctrinæ, sicut paulo post litteras: sed ego ipse mente quam dedisti mihi, Deus meus, cum gemitibus et vocibus variis, et variis membrorum motibus edere vellem sensa cordis mei ut voluntati pareretur, nec valerem quæ volebam omnia, nec quibus volebam omnibus, præsonabam memoria*; cum ipsi appellabant rem aliquam, et cum secundum eam vocem corpus ad aliquid movebant, videbam et tenebam hoc ab eis vocari rem illam, quod sonabant, cum eam vellent ostendere. Hoc autem eos velle ex motu corporis aperiebatur, tanquam verbis naturalibus omnium gentium, quæ fiunt vultu et nutu oculorum, cæterorumque membrorum actu, et sonitu vocis indicante affectionem animi, in petendis, habendis, rejiciendis, fugiendisve rebus. Ita verba in variis sententiis, locis suis posita, et crebro audita, quarum rerum signa essent, paulatim colligebam, measque jam voluntates edomito in eis signis ore, per hæc enuntiabam. Sic cum his inter quos eram, voluntatum enuntiandarum signa communicavi, et vitæ humanæ procellosam societatem altius ingressus sum, pendens ex parentum auctoritate, nutuque majorum hominum. {8}
[Sidenote: IX. Odium litterarum, amor lusus, et vapulandi timor in pueris.]
14. Deus, Deus meus, quas ibi miserias expertus sum et ludificationes! quandoquidem recte mihi vivere puero id proponebatur, obtemperare monentibus, ut in hoc sæculo florerem, et excellerem linguosis artibus, ad honorem hominum et falsas divitias famulantibus. Inde in scholam datus sum ut discerem litteras, in quibus quid utilitatis esse ignorabam miser, et tamen si segnis in discendo essem, vapulabam. Laudabatur enim hoc a majoribus; et multi ante nos vitam istam agentes, præstruxerant ærumnosas vias, per quas transire cogebamur, multiplicato labore et dolore filiis Adam. Invenimus autem, Domine, homines rogantes te; et didicimus ab eis, sentientes te, ut poteramus, esse magnum aliquem, qui posses, etiam non apparens sensibus nostris, exaudire nos et subvenire nobis. Nam puer coepi rogare te, auxilium et refugium meum; et in tuam invocationem rumpebam nodos linguæ meæ; et rogabam te parvus, non parvo affectu, ne in schola vapularem. Et cum me non exaudiebas, quod [Sidenote: Ps.21, 3.]_non_ erat _ad insipientiam mihi_[12], ridebantur a majoribus hominibus, usque ab ipsis parentibus, qui mihi accidere mali nihil volebant, plagæ meæ, magnum tunc et grave malum meum.
15. Estne quisquam, Domine, tam magnus animus, prægrandi affectu tibi cohærens? estne, inquam, quisquam (facit enim hoc quædam etiam stoliditas,) est ergo, qui tibi pie cohærendo ita sit affectus granditer, ut equuleos et ungulas, atque hujuscemodi varia tormenta, pro quibus effugiendis tibi per universas terras cum timore magno supplicatur, ita parvi æstimet, deridens* eos qui hæc acerbissime formidant, quemadmodum parentes nostri ridebant tormenta quibus pueri a magistris affligebamur? Non enim aut minus ea metuebamus, aut minus te de his evadendis deprecabamur: et peccabamus tamen minus scribendo, aut legendo, aut cogitando de litteris, quam exigebatur a nobis. Non enim deerat, Domine, memoria vel ingenium, quæ nos habere voluisti pro illa ætate satis; sed delectabat ludere: et vindicabatur in nos ab eis qui talia utique agebant. Sed majorum nugæ negotia vocantur; puerorum autem talia cum sint, {9} puniuntur a majoribus: et nemo miseratur pueros, vel illos, vel utrosque. Nisi vero approbet* quisquam bonus rerum arbiter vapulasse me, quia ludebam pila puer, et eo ludo impediebar quominus celeriter discerem litteras, quibus major deformius luderem: aut* aliud faciebat idem ipse a quo vapulabam; qui si in aliqua quæstiuncula a condoctore suo victus esset, magis bile atque invidia torqueretur, quam ego cum in certamine pilæ a collusore meo superabar?
[Sidenote: X. Amore lusus et spectaculorem avocatur a litterarum studio.]
16. Et tamen peccabam, Domine Deus, ordinator et creator omnium rerum naturalium, peccatorum autem tantum ordinator[13]: Domine Deus meus, peccabam faciendo contra præcepta parentum et magistrorum illorum. Poteram enim postea bene uti litteris, quas volebant ut discerem quocumque animo illi mei. Non enim meliora eligens, inobediens eram, sed amore ludendi, amans in certaminibus superbas victorias, et scalpi aures meas falsis fabellis, quo prurirent ardentius, eadem curiositate magis magisque per oculos emicante in spectacula* ludosque majorum; quos tamen qui edunt, ea dignitate præditi excellunt, ut hoc pene omnes optent parvulis suis: quos tamen cædi libenter patiuntur, si spectaculis talibus impediuntur a studio, quo eos ad talia edenda cupiunt pervenire. Vide ista, Domine, misericorditer, et libera nos jam invocantes te; libera etiam eos qui nondum te invocant, ut invocent te, et liberes eos.
[Sidenote: XI. Morbo pressus Baptismum flagitat, quem mater certo consilio differt.]
17. Audieram enim ego adhuc puer de vita æterna nobis promissa per humilitatem[14] Domini Dei nostri descendentis ad superbiam nostram; et signabar jam signo crucis ejus, et condiebar ejus sale[15], jam inde ab utero matris meæ, quæ {10} multum speravit in te. Vidisti, Domine, cum adhuc puer essem, et quodam die pressu stomachi* repente æstuarem pene moriturus; vidisti, Deus meus, quoniam custos meus jam eras, quo motu animi et qua fide baptismum Christi tui Dei et Domini mei flagitavi a pietate matris meæ, et matris omnium nostrum Ecclesiæ tuæ. Et conturbata mater carnis meæ, quoniam et sempiternam salutem meam charius parturiebat corde casto in fide tua, jam curaret festinabunda ut Sacramentis salutaribus initiarer et abluerer, te, Domine Jesu, confitens in remissionem peccatorum, nisi statim recreatus essem. Dilata est itaque mundatio mea, quasi necesse esset ut adhuc sordidarer, si viverem; quia videlicet post lavacrum illud major et periculosior in sordibus delictorum reatus foret. Ita jam credebam, et illa et omnis domus, nisi pater solus, qui tamen non evicit in me jus maternæ pietatis, quominus in Christum crederem, sicut ille nondum crediderat. Nam illa satagebat ut tu mihi pater esses, Deus meus, potius quam ille: et in hoc adjuvabas eam ut superaret virum, cui melior serviebat; quia et in hoc tibi utique id jubenti serviebat.
18. Rogo te, Deus meus, vellem scire, si tu etiam velles, quo consilio dilatus sum ne tunc baptizarer: utrum bono meo mihi quasi laxata sunt lora peccandi, an non laxata sunt*? Unde ergo etiam nunc de aliis atque aliis sonat undique in auribus nostris, Sine illum, faciat*: nondum enim baptizatus est: et tamen in salute corporis non dicimus, Sine, vulneretur amplius; nondum enim sanatus est? Quanto ergo melius et cito sanarer*, et id ageretur mecum meorum meaque diligentia, ut recepta salus animæ meæ tuta esset tutela tua, qui dedisses eam? Melius vero. Sed quot et quanti fluctus impendere tentationum post pueritiam videbantur, noverat eos jam illa mater; et terram per eos* unde postea formarer, quam ipsam jam effigiem committere volebat.
[Sidenote: XII. Ad litteras cogebatur, quo tamen Deus utebatur bene.]
19. In ipsa tamen pueritia, de qua mihi minus quam de adolescentia metuebatur, non amabam litteras, et me in eas urgeri oderam; et urgebar tamen, et bene mihi fiebat, nec faciebam ego bene: non enim discerem, nisi cogerer. Nemo autem invitus bene facit, etiam si bonum est quod facit. Nec qui me urgebant, bene faciebant; sed bene mihi fiebat abs te, Deus meus. Illi enim non intuebantur quo referrem* quod me discere cogebant, præterquam ad satiandas insatiabiles {11} cupiditates copiosæ inopiæ et ignominiosæ gloriæ. [Sidenote: Mat. 10, 30.]Tu vero cui numerati sunt capilli capitis nostri, errore omnium qui mihi instabant ut discerem, utebaris ad utilitatem meam; meo autem, qui discere nolebam, utebaris ad poenam meam, qua plecti non eram indignus tantillus puer et tantus peccator. Ita de non bene facientibus tu bene faciebas mihi; et de peccante meipso juste retribuebas mihi. Jussisti enim, et sic est, ut poena sua sibi sit omnis inordinatus animus.
[Sidenote: XIII. Quibus studiis potissimum sit delectatus.]
20. Quid autem erat causæ cur Græcas litteras oderam, quibus puerulus imbuebar, ne nunc quidem mihi satis exploratum est. Adamaveram enim Latinas, non quas primi magistri, sed quas docent qui grammatici vocantur. Nam illas primas ubi legere et scribere et numerare discitur, non minus onerosas poenalesque habebam, quam omnes Græcas. Unde tamen et hoc nisi de peccato et vanitate vitæ, qua [Sidenote: Ps. 77, 39. e vers. vet. vid. Sabat.]_caro eram*, et spiritus ambulans et non revertens_? Nam utique meliores, quia certiores erant primæ illæ litteræ, quibus fiebat in me, et factum est, et habeo illud ut et legam si quid scriptum invenio, et scribam ipse si quid volo, quam illæ quibus tenere cogebar Æneæ nescio cujus errores, oblitus errorum meorum; et plorare Didonem mortuam, quia se occidit ob amorem, cum interea meipsum in his a te morientem, Deus vita mea, siccis oculis ferrem miserrimus.